« »
 
[]« Animare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 255b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANIMARE
ANIMARE, Incendere, hortari, concitare in aliquem, animos dare, Gall. Animer. Arnulfus Lexoviensis Episc. in Epist. ad Lucium Papam, tom. 2. Spicil. Acher. pag. 482 :
Audistis eos, et magis quam expediret mihi etiam exaudistis, quoniam absens et innocens, nulloque citatus edicto punitus sum, et ex magna officii Episcopalis mei parte suspensus, ipsosque ad dicenda et facienda quæ vellent remisistis amplius Animatos, ut et alii quilibet invitari possent et amplius Animari.
Bartholomæus Scriba lib. 6. Annal. Genuens. ad ann. 1227. apud Murat. tom. 6. col. 451 :
Dicebatur enim quod prædictus Dominus Lazarius Januam non debebat reverti ; quare populus adeo dictum Guilelmum de Marivirum nobilem Animavit, etc.
Eadem notione occurrit tom. 6. Reliq. MSS. Ludewigi pag. 40. et 161. Macrob. Saturn. lib. 7. cap. 3 :
Ut hortatu vestro Eustathius, quæ de scommate paullo ante dixerit, animetur aperire.
Vide Forcell. Lex. Gloss. Lat. Græc. : Animo, ϰαταθαρσύνω.