« 4 annale » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 256b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANNALE4
4. ANNALE, Reditus unius anni, scilicet primi a vacatione alicujus Ecclesiæ Parochialis,
Gall. Annates, Deport. Annalia percipiuntur a pluribus Episcopis et Archidiaconis,
præsertim Normanniæ, quasi caduci jure, usu ducto a feodis servientibus, quæ ubi
serviens deficiebat, Domino feodali anni reditum solvebat juxta Consuetudines
Andegavensem et Cenoman. Annalia ut et Annates Concilium Basileense, cujus
decretum Sanctioni Pragmaticæ insertum est, abrogaverat : verum pactione inita Leonem X.
inter et Franciscum I. Annatæ et Annalia seu deportus, restituta
sunt, et confirmata in solemnibus omnium ordinum Comitiis Blesis habitis. Hæc
annalium jura ipsi Francorum antea percipiebant Reges, saltem ex Beneficiis quæ
erant Regii Dominii, ut patet ex Edicto Philippi IV. pro Episcopis, Normanniæ ann. 1299.
tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 335 :
Concedimus insuper quod beneficia, in quibus per eorum vacationem, Annalia debemus percipere, etc. Inhibemus etiam ne quis ad ipsa levanda Annalia deputatus, de beneficiis ex causa puræ permutationis et non fraudulentæ vacantibus vel vacaturis, Annale exigat sive levet. Annaliaquæ et Annatas etiam dixere ex Canonicorum decedentium præbendis exigere solebant Capitula ; at illa in pios usus impendebantur. Qua de re habentur Litteræ Cælestini Papæ datæ Turonis ann. 1196. 5. Kal. Decemb. pag. 38. part. 2. Conciliorum Norman. D. Bessini :
Antiquam vestræ Ecclesiæ consuetudinem super Annalibus præbendarum decedentium Canonicorum... scilicet ut quolibet decedente Canonico fructus omnes præbendæ illius anni in quo obierit in usus pios... secundum Capituli arbitrium erogarentnr.Statuta Ecclesiæ S. Audomari ann. 1432. condita et in Archivis ejusdem asservata :
Qualitercumque præbenda ipsius Ecclesiæ vacaverit... dicta fabrica pro uno anno mediam partem fructuum percipiat... quod si bis in anno vacaverit præbenda, volumus fabricam una Annata contentari.