« Annona » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 259a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANNONA
ANNONA, Triticum, frumentum, bladum. Kero Monach. S. Galli in Vocab. Annonam,
Lybleita. i. ut opinor, Bladum, nostris Blé. Eccardus ait, Cangium nostrum hic errasse. Lybleita enim, inquit,
Germanicum est ex veteri Lyb, Vita, et leiten, Ducere compositam, atque
ita proprie vitam ducens, sive producens : hoc est victum, alimenta
denotans. Hæc ille in mox citandum legis Salicæ locum, ubi etiam Annonam paulo
aliter explicat. Hanc vult esse quasi alimoniam anni, deinde sumi pro tritico
frumento, secali et quibuscumque, quæ in molendino ad vitam hominum sustentandam
præparantur. Lex Salica tit. 25. § 1 :
Si quis ingenuus in alieno molino Annonam furaverit.Tabular. Dalonensis Abbat. f. 95 :
Retentis tantum quatuor sextariis Annonæ, duobus videlicet frumenti, et duobus siliginis.Passim apud Scriptores. Vide Statuta antiqua Corbeiensis Abbatiæ lib. 1. cap. 6. Gregor. Turon. lib. 3. de Mirac. S. Mart. cap. 3. de Gloria Confess. cap. 107. Capitula Car. M. lib. 1. cap. 118. 131. 112. et 125. Capitul. II. ann. 805. cap. 4. et Capitul. V. ann. 806. cap. 18. lib. 4. tit. 73. Capitul. V. ann. 819. cap. 29 :
Annona ad caballos modii quatuor.Instrumentum VIII. Forojuliens. pag. 84. col. 2. D. tom. 1. novæ Gall. Christ :
Ut omni anno prædicti Monachi persolverent... duos modios Annonæ et unum de sigalis... unum modium Annonæ et alterum ordei.Quo in loco Annona sumitur pro tritico : insequenti vero pro tritico simul et secali. Cod. MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 85. verso col. 1 :
Habet ibi farinarios ii. unde exeunt in censu de Annona mod. cxx. de frumento xl. de mistura lxxx.ap. Guerard. pag. 178. Vide V. Cl. Indicem generalem.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1246. ex Tabul.
S. Crispini in Cavea : Possidebunt pensionem prædictam xxiij. aissinorum ; duobus annis pro tribus persolvent ; anno quo erit Annona, totam annonam ; anno quo erit avena, totam avenam : tertio anno, quo terræ erunt vacuæ, non tenebuntur ad aliquam pensionem.A frumento distinguitur Annona, in Charta ann. 1339. ex Tabul. Flammar. :
Et salvis et retentis sibi et suis una eymina frumenti et sex molduris Annonæ rendualibus.
Annona, Panis. Lex Longob. lib. 1. tit. 25. § 25. Roth. 281. :
Si quis mancipium alienum sciens fugax esse, nesciente domino susceperit, aut Annonam dederit, aut ostenderit viam, etc.Ita in Regula Magistri cap. 26. et in leg. 1. Cod. de Frumento urbis CP. Hinc Annonæ binæ, ternæ, apud Scriptores Historiæ Augustæ, i. panes duo, tres.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annona, Census annuus frumento, secali aliove grano solvendus. Hist. Mediani Monasterii
pag. 332. in Charta ann. 1274 : Præfatos agros prædictis colonis nomine conditionisVide Haltausii Gloss. Germ. col. 2048. voce Wegemiet. Melberi Vocabul. :(l. conductionis)ad duodecim annos pro eadem Annona et gulta, sicut antea unusquisque dare de suis agris consueverat, liberaliter de manu sua concessit.
Annona, ierlich zynsz, ierlich frucht, capitur etiam in pecudibus.
Annona, Præbenda. Notitia ann. 929. apud Joachimum Vadianum :
Post hæc eo in Conventum nostrum introducto, omnis Congregatio concessit ei Annonam unius Fratris, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annona, Frumentum hordeo admixtum quod minime colligitur ex loco allato, cujus sensus cæterum est
apertus. Sententia Odonis Abb. S. Columbæ in Tabulario Sangerman. :
Unum modium Annonæ, videlicet dimidium modium hibernagii et dimidium modium tremesii.Gemma Gemmar. : Annona, est seges unius anni, Winterkorn.
Annonæ Ærariæ. Vide Ærariæ.
L. , 1840–1850.
Annona canina et annona canum, Germ. Hundsfrucht, Hundskorn, Census frugum a rusticis hominibus
præstandus ad alimoniam canum venaticorum domini, secundum Haltausium in Gloss. Germ. col.
977. Diploma Nicolai de Werle ann. 1360 : Judicium vero majus, Annonam Caninam et precarias quascunque in eisdem mansis fratruo nostro... reservamus.Plura vide ap. Haltausium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annonæ Civicæ, quæ civibus Constantinopoli domos ædificantibus ; Militares, quæ
militibus ; Palatinæ quæ officialibus palatii seu domus augustæ ; Templorum,
quæ Ecclesiæ ministris, non in frumento solum, sed et in oleo, vino, carne ceterisque
rebus ad victum necessariis consistebant, uti videre est in Cod. Theod. præsertim Titulo :
De erogatione annonæ militaris.Vide etiam Acta SS. xlv. Martyrum, tom. 3. Julii pag. 45.
L. , 1840–1850.
Annona marchialis, Collatio fodri seu pabuli, pertinet ad jus Albergariæ. Ita Haltaus. in
Gloss. Germ. col. 1317. quem videas. Charta ann. 1243. apud Ludewig. Rel. MS. t. 4. p.
228 : Absolverit a redditione Marchialis Annonæ, quæ dicitur March furt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annona Grossa, Secale vel Annona mixta. Charta Agnetis Comitissæ Pictav.
ann. circiter 1060. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 187. Ita ut dimidium (modium) sit ex frumento, et aliud dimidium ex Grossa Annona.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annona Missalis, Quæ quotannis messis tempore Rectoribus Ecclesiarum exsolvitur, Gall.
Dîme, Decima. Privilegium Witigonis Misnensis Episc. apud Ludewig. tom. 1. Reliq.
MSS. pag. 287 : Cui videlicet Plebano de agris suæ parochiæ decimam seu Annonam Missalem solventibus, dimidius modius siliginis præter minorem decimam seu Annonam Missalem per totam parochiam annuatim a quolibet persolvetur.Diplom. Convent. Molberg. ann. 1310. ap. Haltaus. col. 1341 :
Ordinavimus ut in villa Zekeritz... ecclesia de novo fabricetur tali modo, ut singulis annis de quolibet manso ejusdem villæ pro Missali Annona unus modius sibi detur.Haltausius vertit Messkorn.
Annona Mixta, Gall. Blé mesteil, frumentum sigalæ admixtum. Tabularium S. Remigii
Remensis :
Hinc exeunt frumenti modii 16. Mixtæ Annonæ modii 60.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annona Monachi, Cibaria, obsonium Monacho ministratum, Gall. Portion, Pitance, in Annal.
Benedict. tom. 3. pag. 178.Annona Porcorum, Esca, glans. Sugerius de Administratione sua cap. 11 :
Talliam, et Annonam porcorum, ovium, agnorum,... ab eadem terra more antecessorum suorum abripuerat.
Annona Tultitia. Tabular. Prioratus de Domina in Delphinatu Ch. 211 :
In festivitate S. Joannis unum multonem optimum, per messiones tascham qualis contigerit, 12. sextarios de Annona Tultitia, 6. de taverna, etc.Alibi :
Et 18. sextarios Annonæ inter Toltitiam et tavernam.Rursum :
Inter Toltizam et tavernam.
P. , 1766.
◊ Censualis, quæ in censum
præstatur. Vide Vinum Tolticium.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annona Viridis, Seges, Gall. Blé en herbe, apud Martenium de antiqua Ecclesiæ Disciplina
pag. 396. Sicque legendum est pro Annova Viridis ibid. pag. 341.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annona Viva, Quæ necdum molita est. Guerardo Quæ trita et ventilata est. Codex MS. Irminonis Abb.
Sangerman. fol. 45. col. 1 : Habet inter Villamilt et Alnidum farinarios xxij. qui reddunt de multura inter totos mccccxc. de Viva Annona, de braciis mod. clxxvij.Guerardo pag. 76. Ibidem Breve 13. sect. 99 :
Solvunt de conjecto de viva Annona modios 99. ad forstarium.Vide etiam pag. 132.
Annonagium, Tributum ex annona. Charta Willelmi Comitis Cabillon. ann. 1180. in Bibl.
Cluniac. pag. 1441 :
In universa terra ejus non habeo talliam, vel porcellagium, seu Annonagium, vel corredum.Habetur etiam apud Perardum pag. 244. Vide Annonaticum, Mestiva, Frumentagium, Messio.
Annonarius, dicitur
erogator et dispensator annonæ, in Legibus Wisigot. lib. 9. tit. 2. § 6. apud quos per singulas civitates atque castella erant ejusmodi officiales seu magistratus, qui militibus annonam sine fraude exhiberent. Interdum et Comes civitatis hujus rei curam gessit, ut ex lib. 9. tit. 2. § 7. colligitur. Gloss. Græc.
ἀννῶνα, salarium. Hac notione Annonarii dicuntur in leg. 3. Cod. Theod. de Numerar. Gloss. Lat. Gr. Annonarius, a, um, Σιτηρέσιος.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Annonaria, Locus ubi venditur annona. Statuta Massil. MSS. ann. 1253 : Quod bladum et farinam nemo audeat vendere, nisi in Annonaria.Liber flavus Episcopatus Massil. pag. 25 :
Usque in viam publicam, per quam itur ad Annonariam superiorem.
Annonaria Area, in qua frumentum excutitur, in Lege Burgund. tit. 23. § 2.
Annonariæ Regiones, quæ olim dictæ fuerint, pluribus disputant Salmasius, Gothofredus, Sirmondus, et
alii qui de Suburbicariis commentati sunt.
Annonaria Præpositura, in Monasteriis : huic præfectus erat Monachus, cui vel annonæ colligendæ, et in
Monachorum victum erogandæ cura demandata erat, vel certe panis Monachis distribuendi,
apud Innoc. III. PP. lib. 13. Ep. 55.
Annonarius est aliquis habens multas annonas. Breviloq.
Annonarium,
Granarium vel locus, ubi reponuntur annonæ. Breviloq.
Annonari, Annona cibari, ali, annonam percipere. Paulus Diaconus Neapolit. in Vita S. Mariæ
Ægypt. cap. 6 :
Unusquisque autem se Annonabat, prout poterat, aut volebat. Nam unus portabat corpori ad mensuram sufficiens, etc.S. Ambrosius, seu alius auctor in Actis S. Sebastiani cap. 12. num. 43 :
Si ergo non navigantibus, sed imperantibus, homines quod Annonantur, ascribunt, etc.Baldricus Camer. lib. 3. cap. 52 :
Reditibus agrorum Annonantur.