« Antegarda » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 295b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTEGARDA
ANTEGARDA, ex Gall. Avant-garde, prima acies. Ulterior custodia, quam Wardam
vocant, apud Thomam Walsinghamum, pag. 314. Gesta Ludov. VII. Reg. Franc. cap. 12 :
Mos erat in exercitu, quod unus de magnis Baronibus faciebat quotidie Antegardam, et alius retrogardam cum sufficienti numero militum.Alibi :
In illo conflictu Christi militiæ tam damnoso, non fuit aliquis de Antegarda.In Charta Alfonsi Imp. ann. 1258. apud Hieron. Vignerium in Alsatica Hist. pag. 143 :
Debes facere nobis Antecustodiam in eundo, et retrocustodiam in redeundo. Chevetain de l'Avant-garde,in Hist. Fr. MS. quæ extat in Bibl. Memmiana :
Le Comte du Perche, qui estoit Chevetain de l'Avant-garde, mit ses gens en bonne ordonnance.
Antegardam facere et Retrogardam in exercitu Regis, Senescalli Franciæ officium fuisse tradit Hugo de Cleeriis in
tract. de Senescallia Franciæ, qui protutelam, et retutelam appellat. Id
juris Marescallo Franciæ adscribit Willelmus Brito lib. 8. Philipp. :
Cujus erat primum gestare in prælia pilum,Quippe Marescalli claro fulgebat honore.
◊ Extitit olim controversia inter Theobaldum Campaniæ et
Fernandum Flandriæ Comites, utri eorum primam in exercitu Regis Franciæ aciem regere
competeret : cum contenderet uterque id sibi ex jure et possessione competere. Re tandem
in litem deducta, hocce pacto, quod ex Tabulario Campaniæ, in Camera Comput. Paris.
asservato, fol. 279. hic damus, ad tempus sopita est :
Ego Theobaldus... Notum, etc. quod cum esset controversia inter me ex una parte, et carissimum consanguineum meum Ferrandum Comitem Flandriæ ex altera, de Antegarda et Retrogarda in exercitu domini Regis faciendis, ita ad preces carissimi domini nostri Ludovici Regis Francorum illustris ad concordiam sumus revocati : scilicet quod dictus Comes Flandriæ semel.Antegardamfaciet in exercitu domini regis eundo in Britanniam, et bis retrogardam, quia ego feceram similiter in dicto exercitu domini Regis. Deinde in eodem exercitu in eundo in Britanniam simul faciemus Antegardam et retrogardam. Hæc autem omnia fient salvo jure meo et salvo jure F. Comitis Flandriæ tam in saisina quam in hæreditate. Ita scilicet quod illud quod jam feceram, non præjudicabit Comiti Flandriæ, nec illud quod facturus erit Comes Flandriæ, præjudicabit mihi. Datum ann. gr. 1230. sabbato ante Festum S. Bartholomæi Apost