« »
 
[]« Antejuramentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 295c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTEJURAMENTUM
ANTEJURAMENTUM, et Præjuramentum, Angli olim appellabant juramentum de calumnia, quod ab accusatis et accusatoribus æque exigebatur, priusquam in litem descenderent, quod præsertim cavetur in Legibus Æthelstani Regis cap. 23. apud Lambardum ; et ab accusatore quidem in hujusmodi antejuramento deficiente accusatus liber evadebat. Leges Philippi Comitis Neoportuensis ann. 1164 :
Si fur vocatus accusatus fuerit, ferro candenti se excusabit : si culpabilis permanserit, suspendetur ; et si accusans in Antejuramento defecerit, accusatus liber erit.
Ab accusato etiam exactum docent Leges Henrici I. cap. 65 :
Si quis furtum (l. furti) vel hujusmodi periculosa capitalium compellatione pulsetur, secundum Legem Wessex, Antejuramentum a compellante habeat (f. habeatur), etc.
Vide præterea cap. 64. et 92. et Leges Kanuti cap. 42. et 43. apud Bromptonum. Tanto autem rigore usi sunt Angli in hocce antejuramento ab accusato exigendo, ut vel ad ordalium, seu purgationem canonicam, nisi eo prius præstito, non admitteretur. Concilium Triburiense ann. 895. cap. 21 :
Si quis Presbyter contra laicum, vel laicus contra Presbyterum aliquam habet quærimoniæ controversiam, Episcopo regente, sine personarum acceptione finiatur, et laicus Præjuramento, (al. per juramentum) si necesse sit, constringatur : Presbyter vero per sacram consecrationem interrogetur, etc.
Vide Aasworen Eed.