« »
 
[]« 1 antela » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 295c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTELA1
1. ANTELA, Antella, Antilena, equi pectorale, nostris, Poitrail. Glossæ Isidori : Antela, Antilena, sicut Postela, Postilena. Ugutio et Joan. de Janua : Antela ab ante et telon, quod est longum, componitur : cingulum illud quod ante pectus equi tenditur. Papias MS. Bitur. : Antela, ornamentum equi, dicta quasi ante sellam, et postella quasi post sellam. Ebrardus Bethuniensis in Græcismo cap. 10 :
Est Antela quod est in pectore quadrupedantis,
Dicatur postela quod est a posteriori.
Adde Isidorum lib. 20. cap. 16. Gloss. Lat. Græc. Antelena, διαρηστὴρ, ὅ ἐστιν ἱμὰς ἵππων περὶ τό στῆθος. Aimoinus lib. 3. de Miraculis sancti Bened. cap. 6. de equo :
Hæc ita gesta esse comperi, a quibus et sella ostendebatur, quæ dilapsa cum equo fuerat ; cujus scandilia, quamvis nova, et Antellam suis impatiens pedibus ipse disruperat.
Occurrit præterea in Bulla aurea Caroli IV. Imp. cap. 27.