« Antemurale » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 296b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTEMURALE
ANTEMURALE, Murus exterior, quo cætera urbis aut castelli mœnia cinguntur, et muniuntur, ne
ad illa statim hostibus accessus pateat ; unde et Promurale appellatur ab Isidoro
lib. 15. Orig. cap. 2. eo quod, inquit, sit pro munitione muri. Auctor
Mamotrecti ad 9. Judic. :
Propugnaculum est Antemurale, sive pinna murorum, quia de eo pugnatur.Jo. de Janua :
Antemurale dicitur defensio ante murum.Occurrit passim apud Scriptores.
Antemurale, in Ceremoniali Cardinalium Paris Crassi Lib. 2. cap. 22. vestibulum altaris,
Presbyterii, seu potius Bematis dicitur, quod Græci Soleam appellarunt :
Episcopo in vestibulo altaris, id est, Antemurale existenti, et nondum Presbyterium ingresso, etc.Sed videtur disjungenda vox ante murale, id est, ante murum seu cancellum, qui Presbyterium dirimit a Choro. Vide Murale.
P. , 1766.
◊ Glossar. Lat. Gall. ex
Cod. reg. 7679 : Antemurale, eschauffoulx vel barbaquene.Chron. Frodoardi ad ann. 925 :
QuodVide infra Antepectus.(castrum)circumdantes Franci, vallum, quo pro Antemurali cingebatur, irrumpunt.
◊
Antemurale,
ein zwinger vel furmure, in Melberi Vocab.