« Anterion » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 297b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTERION
ANTERION,
September mensis lingua quorumdam. Papias MS.
P. , 1766.
◊ Haud dubie pro
Anthesterion, mensis apud Athenienses, qui Januario, nusquam Septembri,
correspondet ; si tamen fides habeatur Jo. Albert. Fabricio in Menologio pag. 51. qui post
Scaligerum, Suida vade, octavum esse Atticorum mensem scribit. Verum non una est
Scriptorum ea de re sententia : Novembrem esse putant Gaza et Petavius ; at Macrobio lib.
1. Saturnal. cap. 12. mensis est Aprilis. qui Ἀνθεστηρίων vocatur, inquit, ab eo quod hoc tempore cuncta florescant ;
contra vero quasi floribus privantem dictum esse vult Corbellan. de Sept. Græcor.
pag. 258. Ut ut est allucinatur Papias aut ejus amanuensis, cum Anterion, pro
Anthesterion, scribunt.