« »
 
[]« Antes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 297b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTES
ANTES, στίχοι ἀμπέλων, in Gloss. Lat. Græc. Fortunatus lib. 5. Poem. :
Rebus apostolicis direxit vinitor Antes.
Paulo alia notione vocem usurpat S. Columbanus instruct. 13 :
Sic lumen tuum meæ largiaris, rogo Jesu mi, lucernæ, ut illius luce illa Sancta Sanctorum mihi appareant, quæ te æternum Pontificem æternorum in Antibus magni illius tui templi illic intrantem habeant, quo te jugiter tantummodo videam, aspiciam, desiderem, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vox Latinis Auctoribus non ignota. Virgil. Georgic. lib. 2. versu 417 :
Jam canit extremos effœtus vinitor Antes.
[] Ubi Servius :
Alii, inquit, extremos vinearum ordines accipiunt, alii macerias, quibus vineta clauduntur : quæ maceriæ fiunt de assis, id est, siccis lapidibus : unde assæ tibiæ dicuntur, quibus canitur sine chori voce. Dicuntur autem Antes a lapidibus eminentioribus, qui interponuntur ad maceriam sustinendam. Nam proprie Antes sunt eminentes lapides vel columnæ ultimæ quibus fabrica sustinetur : et appellantur Antes ἀπὸ τοῦ ἀντιστήϰειν.
Verum male, inquit Basilius Faber in Thesauro Lat. confundit enim Antes et Antas. Antæ sunt columnæ quadræ, utrumque ostii latus munientes, vel latera ostiorum, ut loquitur Festus. Antes autem anteriores sunt ordines non vitium modo, sed cujuscumque rei quæ frontem spectat, et maxime militum ; hinc Cato de re militari apud Servium : Primo pedites quatuor agminibus, equites duobus Antibus duces. Utramque vocem Papias Servium secutus, etiam confudit. Idem egit S. Columbanus in allato exemplo ; verum diversa ratione : nam non accipit modo Antes pro Antis, sed per metaphoram pro ipsis templi foribus.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Provinc. Lat. ex Cod. reg. 7657 : Antes, lapides, qui vineas claudunt, Prov. Claustra. Aliud vero Lat. Gall. ann. 1352. ex Cod. 4120 :
Antes sunt furchæ vineæ.