« »
 
[]« Anticum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 299b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTICUM
ANTICUM, Festo idem est quod Janua. Item Hofmanno pars templi, quam Græci πρόδομον, πρόναον et παστάδα dixere, cui oppositum posticum, seu posticium, pars ædis sacræ apud Græcos posterior, quam ὀπισθόδομον appellavere. Erat enim, inquit, pronaus seu πρόδομος, vel parietibus antarum vel columnis ædificatus cum fastigio. Vide Antica.