« »
 
[]« Antidotum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 299c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTIDOTUM
ANTIDOTUM, Remedium medicum, Medicina, Ἀντίδοτον eadem notione apud Nicetam in Andron. lib. 2. num. 13. Gloss. Lat. Gall. : Antidotum, Remede ou avancement. S. Hieronym. Epist. 151 :
Vidi ego nauseam et capitis vertiginem Antidoto, quæ appellatur πιϰρά, sæpe sanari.
Vide eumdem in cap. 51. Esaiæ. Octav. Horatian. lib. 2. Rer. medicar. cap. 15 :
Ut sunt apium, cicer, gramen,... et reliqua quibus Antidota vel decoctiones conficiuntur.
Passim apud hunc Scriptorem, Alexandrum Iatrosophistam, et Medicos. Petrus Damiani lib. 6. Epist. 30 :
In omni vita sua nunquam sanguinem minuit, nunquam Antidotum sumpsit.
Lib. 8. Epist. 6. de Medicis :
Cuncta eis noxiæ delectationis edulia minaciter [] interdicunt, Antidota insuper et amara propinant.
Thomas Archidiac. in Hist. Salonitana cap. 19 :
Erat præcipue eruditus in scientia physicali, ita ut respiciendo in faciem sani hominis, prænosceret quo ægritudinis genere, et quo foret tempore invadendus, quove medelæ Antidoto posset languoris evitare discrimen.
Vide Fortunatum in vita S Germani Paris. Episc. cap. 20. Vox nota Quintiliano, apud quem :
Ille datum et venenum dixit, sed se Antidotum daturum,
id est remedium contra venenum, Gall. Antidote. Paulus JC. in Dig. lib. 33. tit. 9. fr. 5. pr. Antidotus est apud Gaium in Dig. lib. 18. tit. 1. fr. 35. § 2. item apud A. Gellium lib. 17. cap. 16. Vide Forcell. Lexic. Spartiano in Hadriano cap. 23. vox eo sensu usurpatur quem Cangius medio ævo vulgarem fuisse ostendit :
Accepto largius Antidoto, ingravescente valetudine per somnum periit.
Gemma Gemm. : Antidotum.... vel dicitur venenum quod datur contra vitam, Gyfft.