« »
 
[]« Antigraphus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 300b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTIGRAPHUS
ANTIGRAPHUS, Antigrapheus. Glossæ Isidori : Antigraphus, Cancellarius. Ugutio, et ex eo Joannes de Janua : Antigraphus, scriptor, idem est et Cancellarius, qui et Archigraphus dicitur, quod rescribit litteris missis ad dominum suum. Unde Antigraphia, vel Archigraphia, id est ejus dignitas, scilicet Cancellaria. Sunt igitur Antigraphi generatim scriptores. Glossar. Ælfrici : Antigraphus, writere id est scriptor. Ordericus Vitalis lib. 1 :
A priscis doctoribus edita, et ab Antigraphis scripta considero.
Nisi quis legendum malit Artigraphis. Proprie autem Antigraphi, seu Antigraphei, dicti Cancellarii, et Magistri scriniorum ; Glossæ MSS. : Antigrapheus, antiquarum rerum scriptor, a commentariis, Cancellarius. Extat Gregorii Magni Epistola 28. lib. 1. scripta
Aristobolo, Expræfecto et Antigrapho
. Et in lib. 2. Ind. 11. Epist. 7 :
Sebastianus gloriosus Antigraphus nuncupatur.
Scholiastes Juliani Antecessoris :
Quatuor scrinia sunt : primum quod dicitur Libellorum : secundum Memoriæ : tertium Dispositionum : quartum Epistolarum ; unde et quatuor Antigraphei sunt.
Gloss. Græc. Lat : Ἀντιγραφεύς, Dictator, Rescriptor, Ἁντιγραφεὺς τῆς μνήμης, apud Petrum Patricium in Eclog. Legat. Vide Salmasium ad Hist. Aug. pag. 480. 481.
Antigraphus, apud Isidorum lib. 1. Orig. cap. 20. est una e notis sententiarum, quæ
cum puncto apponitur, ubi in translationibus diversus sensus habetur
. Papias habet divisus pro diversus in MS. Bituric.