« »
 
[]« Antimensium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 300c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTIMENSIUM
ANTIMENSIUM, Græcis dicitur quod Latinis, Altare portatile, Lapis sacratus, seu, ut in Ordine Romano, Tabula itineraria, vel Altare viaticum, ut loquitur Bonifacius. VIII. cap. ult. de privilegiis. Manuel Charitopulus Patriarcha CP. lib. 3. Juris Orient. pag. 239 :
Ἔνθα εἰσί γνώριμοι ϰαθιερωμέναι τράπεζαι, οὐ χρεία ἀντιμινσίων ἐϰεῖ. Ubi scitur altaria consecrata esse, non opus est Antimensis.
Latinorum Antimensia, seu altariola fuere semper lapidea, Græcorum non item. Conficiebantur quippe eorum Antimensia e segmentis mappæ illius, qua altare cooperiebatur in die consecrationis Ecclesiæ, quamque postea in partes dividebat Episcopus, distribuebatque Presbyteris, ut defectu altaris consecrati illis uterentur. At in Ordine Romano
palla ipsa corporalis
, interdum appellatur Antimensia, id est loco mensæ, inquit Dominicus Macer in Hierolexico. De Antimensio Græcorum plurima in Glossario infimæ Græcitatis ad vocem Ἀντιμίνσιον. Adde quod in Encomio S. Marciani Episcopi tom. 2. Junii. pag. 793. E :
Ἐπῆξεν τὴν μυστιϰὴν τράπεζαν, ἥτις ϰαλεῖται Ἀντιμίνσιον, ϰατ᾽ ὂψιν τοῦ αὐτοῦ σπηλαίου τῆς ἀναϐάθρας, ϰαὶ ἐποίει λειτουργίαν,
id est, ut vertit Sirmondus,
Mysticam mappam quæ Antimension dicitur, fixit e regione speluncæ, sacraque inibi Liturgia rite peracta, etc
. Ubi mappam pro mensa posuit ob præfatum Græcorum ritum. Jam vero unde ἀντιμίνσιον dictum sit, non consentiunt omnes : alii a Græco ἀντί et mensa, alii ab ἀντί et μίνσος missus factum fuisse putant, quod Græcis fere omnibus magis arridet. Vide Christianum Lupum in Scholiis ad Canones Synodorum tom. 3. pag. 748.