« Antinomi » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 300c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTINOMI
ANTINOMI, Ἀντίνομοι, Legis hostes. Sic appellati sunt
Johan. Agricolæ sectatores, qui legem divinam inutilem esse, atque Christianos ad ejus
observantiam non teneri docebant, ut narrat Rainaldus ad ann. 1529. Alii fuere ejusdem
nominis hæretici, quorum in Anglia primus auctor fuit Joh. Eatonus, qui librum edidit de
Justificatione libera per solum Christum, ubi maxime docet,
Deum nec velle nec posse videre ullum peccatum in justificatis, etc. Vide Lexicon Hofmanni.