![[]](img/image.png)
ANTIPOPHORA, a Græco ἀνθυπόφορα, Responsum, Gall.
Replique. De negotio Formosi Papæ apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 612 :
Et hæc omnis res ex septem locis argumenta contrahit. Horum duo quis et quid, omnia continent. Litium autem duæ sunt voces, insimulantis et repulsantis, quæ fiunt per ippophoram et Antipophoram.