« Antiquarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 303a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTIQUARIUS
ANTIQUARIUS, Isidorus lib. 6. Orig. cap. 14 :
Librarii iidem qui et Antiquarii vocantur ; sed Librarii sunt, qui nova et vetera scribunt, Antiquarii qui tantummodo vetera, unde et nomen sumpserunt.Glossæ veteres :
Antiquarius, ἀρχαιογράφος, ϰαλλιγράφος. Sunt igitur Antiquarii, qui vetustate obsoletos libros componunt, reparant, describunt, ut est in l. 2. C. Th. de Studiis liber. urb. Rom. et l. 10. Cod. de Proximis sacror. scrin. Vide Senator. de Divin. lect. cap. 15. 30. Sidon. lib. 9. Epist. 16. S. Augustin. Serm. 44. Auson. ad Probum, Odericum lib. 3. pag. 470. etc.
Antiquaria Ars, apud S. Hieron. Epist. ad Florentium. Vita S. Nili junioris pag. 137 :
Καἰ μαθών, παρ᾽ αὐτοῦ τὴν τῆς ϰαλλιγραφίας δυσδιόρθωτον τέχνην.
Antiquare,
ϰαλλιγραφῆσαι, in Glossario veteri. Eadem Vita S. Nili junioris pag. 29 :
Ἀπὸ πρωὶ ἕως τρίτης ὀξέως ἐϰαλλιγράφει, λεπτῳ ϰαὶ πυνϰνῷ χρώμενος ἰδιοχείρῳ,Infra pag. 33 :
Κῆρον δὲ πήξας ἐπὶ τῷ ξύλῷ δἰ᾽αὐτοῦ τῶν τοιούτων βιϐλίων τὸ πλῆθος ἐϰαλλιγράφησε. Manu Antiquaria libros conscribere, in Chronico Novalicensi cap. 20.
Antiquariorum Domus, in Monasteriis, quod et Scriptorum dicitur. Vitæ Abbatum S. Albani pag.
41 :
Hic primitus Antiquariorum domum Abbatis sui jussione rexit, librorumque copiam huic Ecclesiæ contulit.