« Antivagium » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 304a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ANTIVAGIUM
ANTIVAGIUM, Tributum, quod pro apertura minæ ferri apud Dalphinates illi præstatur, qui fundi
dominus est, vulgo Antivage. Inquisit. ann. 1284 :
Minatores in valle Alavardi requisiti coram suprascriptis ferre testimonium super usu et consuetudine minatorum minam ferri fodientium apud Vallemvaugii, qualiter se debeant habere minatores erga dominum, de cujus feudo mina ferri eruitur sive extrahitur, pro Antivagio solvendo.... Dixerunt jurati ad sancta Dei evangelia, quod de mina, quæ extrahitur de qualibet fovea, solvuntur primo expensæ totius foveæ, videlicet mercedes operariorum, candelæ ad illuminandum, acumenta picorum, sacci ad extrahendum. Postea vero mina extracta, quæ superest, solutis expensis, dividitur in quatuor partes ; quarum minator debet habere tres partes, et ille ad cujus dominium pertinet fundus ubi est fovea, scilicet ingressus foveæ, debet habere quartam partem, et dicta quarta pars dicitur esse Antivagium, pro quo Antivagio dominus, qui illud accipit, debet eis minatoribus manutenere nemus ad muniendum foveam, ubicumque vemus valeat reperire, salvis arboribus fructiferis.Transact. inter Joan. dalph. et Petr. Barralem ann. 1315 :
Item de minis ferreis ordinamus et volumus, quod extrahantur, quærantur et deportentur,.... soluto Antivagio ab inventoribus dictarum minarum, prout usque ad hæc tempora extitit usitatum et consuetum.