« Apanare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 306b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APANARE
APANARE, Panem ac cibum porrigere, pascere : panem enim pro quocunque alimento usurpari
palam est. A. Gellius lib. 9. cap. 2 :
Ad Herodem adiit nobis præsentibus palliatus, ac petiit æs sibi dari εἰς ἄρτους.Et in Orat. Dominica :
Panem nostrum da nobis hodie.Ita in Lege Salica tit. 57. § 5. et tit. 59. § 1 :
Panem et hospitalitatem dare,idem est quod pascere, et hospitium dare, quod habetur in tit. 76. § 1. Edit. Heroldi.
Panem et aquam dare, in Capitulari Sicardi Princip. Benevent. cap. 1.
Panem et aquam natura desiderat, inquit Seneca Ep. 25.
nemo ad hæc pauper est:
intra quæ quisquis desiderium suum conclusit, cum ipso Jove de felicitate contendat, ut ait Epicurus.Adde Epist. 110. Charta anni 1328. Dominorum Canneti in Provincia :
Omnis persona extranea vel privata caveat ne infra castrum Canneti, seu ejus territorium receptet et occultet, seu etiam Apanet aliquem latronem.Et mox :
Quod intelligimus, si tales Apanatores, vel auxilium præbentes, scirent esse latrones eos quos Apanarent. Apaner une fille,est dotem, seu legitimam portionem bonorum filiæ conferre, ita ut cæteris hæreditatis bonis renuntiet, in Consuetudine Nivernensi cap. 23. art. 24. Machiensi art. 220. 224. 292. Burbon. art. 265. 305. et seq. et in Consuetud. loci de Thear in Biturig. art. 25. Apanager in Silvanecensi art. 66. Bourbon. art. 265. Bituricensi tit. 5. art. 17. et Turonensi art. 284. Hinc Appanare apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 283. in defensionibus Roberti Delphini contra Guillelmum Comtoris :
Quando pater Appanavit filiam suam, quod facere potest virtute consuetudinis prædictæ, et filia hujusmodi Appanationem probat, nihil amplius petere potest ex successione bonorum paternorum.
◊ Charta
Reginaldi comit. Forens. ann. 1265. ex Bibl. reg :
Primogenitus seu primogenita debet habere possessionem baroniæ integraliter et perfecte, per consuetudinem terræ illiusNostris, Appaner, eodem intellectu. Charta Ludov. X. regis Franc. ann. 1314. in Reg. 50. Chartoph. reg. ch. 138 :(Bellijoci,)et alios fratres suos Appanare, per eamdem consuetudinem.
Entre Loys de Clermont sires de Bourbon et Jehan son frère, fu meue questions sur ce que le devantdiz Jehan demandoit à avoir sa portion de la succession des biens de leur dame et mère.... et devantdiz le Loys disoit que il le devoit Appaner tant seulement, quar il estoit ainsnez, etc.Hinc
Apanamentum, Apanagium, ab eodem fonte, pro eo quod ad victum et in alimentum
secundogenitis præstatur et conceditur a parentibus ; Soustenance dicitur Petro de
Fontanis in Concilio cap. 34. nam in pluribus Galliæ provinciis, ut ait Petrus de
Vineis lib. 6. Epist. 25.
Major natu, exclusis minoribus fratribus et cohæredibus, solus in castro succedit, inter eos nullo tempore dividendo. Quippe Baroniæ, seu majora prædia ac feuda, divisionem non recipiunt, nec inter hæredes dividuntur, sed ad solum primogenitum pertinent : qui tamen tenetur assignare apanagium fratribus suis secundogenitis, seu certam quamdam provisionem, uti et vocatur, id est pensionem in alimentum pro dignitatis ac natalium ratione. Aresta O. SS. ann. 1269. in 1. Reg. Parlam. fol. 60 :
Alienora Comitissa Leicestriæ petebat a Comite Engolismensi portionem in Comitatu Engolismensi ratione fraragii spectantem ad ipsam ex parte... quondam matris ipsius Comitissæ Leicestr. et proaviæ Comitis supradicti. Sed idem Comes in contrarium respondebat, quod dicta Comitissa Leicestr. in tali petitione non debebat audiri, cum dictus Comitatus esset impartibilis, nec unquam fuerit per quotas partitus, licet multi casus acciderint, in quibus si esset partibilis, debuisset partiri. Super quibusdam facta inquisitione diligenti, fuit per inquestam inventum, quod dictus Comitatus numquam fuit per quotas partitus vel divisus : tamen per Comites seu Comitissas dominos Comitatus prædicti inter filios et filias, fratres et sorores, factæ fuerunt quædam partes, quæ in partibus illis Appanamenta dicuntur. Et cum judicatum fuisset, quod dicta Comitissa pro dicta petitione non deberet audiri : tunc petiit D. Comitem Engolismensem et D. Gaufridum de Leziguen adjornari. Quibus adjornatis et præsentibus, tertia die eadem Comitissa petiit a dictis Comite et Gaufrido sibi Appanamentum fieri secundum Consuetudinem terræ. Qua petitione facta, auditis responsionibus dictorum Comitis et Gaufridi, et visis inquestis super hoc factis et diligenter intellectis, absolutus fuit per judicium dictus Gaufridus a prædicta impetitione ipsius Comitissæ, cum ipse Appanatus fuerit, et per Appanamentum teneat, nec per Consuetudinem terræ, qua liquido inventa est esse talis per istam inquestam, Appanamentum facere debeat Appanatus. Dictus autem Comes fuit per judicium condemnatus ad faciendum dictæ Comitissæ annuum perpetuum Appanamentum quadringentarum libratarum terræ monetæ currentis in Comitatu Engolismensi prædicto. Item, condemnatus fuit idem Comes in octingentis libris monetæ Engolism. pro arreragiis 2. annorum a tempore litis motæ. In hujus autem pronuntiatione sententiæ expresse fuit dictum, quod dicta Comitissa in terra hujusmodi sibi adjudicata non haberet domum seu forteritiam per istam sententiam, quia omnia loco domus plus sibi dederat de terra.Arrestum Parlamenti ann. 1341. apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 485 :
Prædicto Carolo ex causa uxoris prædictæ ex adverso proponente, quod de usu et consuetudine notoriis Britanniæ in successoribus feudorum inter nobiles generaliter observabatur, quando sunt plures fratres, primogenitus in omnibus feudis quantumcumque magnis et nobilibus, etiam si Comitatus, Baroniæ aut Vicecomitatus existant, ut hæres proprietarius succedit, et solus et in solidum recipitur ad fidem et homagium feudorum prædictorum, et fratribus suis junioribus seu postnatis tenetur facere provisionem victus, seu Apanagium secundum eorum statum et quantitatem terræ... Suntque usus et consuetudines antedictæ conformes usibus et consuetudinibus vicinarum regionum, et tam in Andegavensium, Cenomanensium, Turonensium, Pictavensium, ac in magna parte Bituricensium, quam in pluribus aliis regni nostri partibus notoriæ et communiter observatum ; et quod de usu et consuetudine antedictis, quæ in hoc generali consuetudini Franciæ sunt conformesHæc omnia confirmantur sententia hujus Parlamenti. Pactum ann. 1323. quod refertur in Probationibus Hist. Castilionensis pag. 100 :(si filii non sint)filia(primogenita exclusis sororibus)succedit in feudis, sive sint Ducatus, Comitatus, Perriæ aut Baroniæ, quantumcumque magni et nobiles, et quod ita evenerat in Comitatu Artesii, Campaniæ, Tholosæ necnon et Brîtaniæ, in quo uxorem Petri Mali-Clerici non est dubium successisse, et consimiliter in pluribus aliis regni nostri.
Ledit Iehan son frere ne devoit, ne povet demander en ladite Comté de Blois, que Apanage tant seulement. Ledit Iehan disant et maintenant le contraire que il devoit avoir droit de partage en ladite Comté, etc.Ubi apanagium, divisioni seu partagio opponitur : nam apanagium est certa pensio, seu annuus reditus ratione prædii quod divisionem non recipit, assignatus secundo genitis, quo sibi panem ad victum comparent ; partagium vero, divisio ipsa prædiorum.
◊ Et sane ea Francorum nostrorum mens fuit, dum morem hunc
induxere, uti major natu solus in majoribus prædiis, nusquam inter fratres erciscundis,
succederet, ut nobilium familiarum dignitas integra, illibatusque splendor permaneret, dum
ad unicum ex liberis universa majorum prædiorum perveniret successio. Quippe si ea
divisionem reciperent, lapsu temporis, crebra ac frequenti partitione, ad nihilum
reducerentur. Proinde satius duxerunt, etsi id quodammodo juri naturali adversetur, ut secundogeniti sola, ut dixi provisione ad victum contenti, vel
clericalem aut cælibem vitam eligerent, vel bella sectarentur, nisi aliunde illos bonis
ditari contingeret.
◊ Proferam in hujus recepti jampridem apud nostros moris bina
exempla in sola familia Monspeliensi, ac primum quidem ex Testamento MS. Guillelmi D.
Montispessulani filii Ermessendæ 3. Idus Dec. 1146 :
Bernardum Guillelmum filium meum dimitto Guillelmo filio meo majori, ita scilicet ut usque ad ætatem 18. annorum bene faciat eum docere, et in litteris studere : et si tunc voluerit Clericus fieri, et ad sacros ordines promoveri, Dominus Montispessulani teneat illum honorifice secum, ita scilicet ut equos et arma, et armigeros, et victum, et vestitum sibi honorifice administret, et Bernardus nihil aliud in toto honore ipsius aliquo jure petere possit ; vilis enim hæreditas nobilem hominem non decet.Aliud exemplum subministrat Testamentum Guillelmi D. Montispessulani filii Mathildis Ducissæ pridie Non. Novemb. 1202 :
Volo quod filius meus major natu postquam Tortosa(filius secundogenitus)equitaverit, cum armis, det ei toto tempore vitæ suæ annuatim 1000. sol. et pro his sit contentus omnibus aliis bonis meis.
◊ Ex quibus patet eam fuisse Dominorum Monspeliensium mentem, ut
omnis nobilissimæ familiæ dignitas illæsa permaneret, dum ad unicum Montispessulani
Dominum perveniret hæreditas. Id ipsum de Comitibus Flandriæ tradit Lambertus
Schaffnaburgensis ann. 1071 :
In Comitatu Balduini ejusque familia id multis jam sæculis servabatur, quasi sancitum lege perpetua, ut unus filiorum qui patri potissimum placuisset, nomen patris acciperet, et totius Flandriæ principatum solus hæreditaria successione obtineret. Cæteri vero fratres, aut huic subditi, dictoque obtemperantes, ingloriam vitam ducerent, aut peregre profecti, magis propriis rebus gestis florere contenderent, quam desidiæ ac socordiæ dediti, egestatem suam vana majorum opinione consolarentur : hoc scilicet fiebat. ne in plures divisa provincia, claritas illius familiæ per inopiam rei familiaris obsoleret.Neque alia pariter fuit Principum quorundam mens, qui legum condendarum auctoritatem sibi arrogarunt, dum statuere, ut tota bonorum successio unicum spectaret primogenitum ; secundogeniti certis ac statis pensionibus pro victu et vestitu ad vitam contenti essent : quod etiamnum obtinet in Pontivensi Comitatu, et in aliquot aliis Franciæ provinciis.
◊ Neque alio jure Reges nostri liberos suos secundogenitos
certis pariter pensionibus contentos esse voluere. Nam cum Regnum Franciæ per se sit
divisionis expers, ut pote suprema Baronia, secundogeniti in partem successionis
pervenire non possunt, sed pro natalium dignitate ac prærogativa tuenda, a Regibus
donantur certis quibusdam pensionibus, quæ assignantur in statis ac designatis prædiis,
vel etiam ipsis prædiis, quibus ii fruuntur, quamdiu eorum masculina stirps superstes
est : qua extincta Apanamentum ad Fiscum regium ipso jure redit. Nam feminæ ex Lege
Salica regiorum prædiorum successionis sunt incapaces. Prostat Diploma Ludovici Hutini
Regis Franc. ann. 1315. pro Carolo Comite Marchiæ, in quo mentio fit
des héritages et possessions qui li sont et seront assignées et délivrées, tant pour cause de Apanage et provision pour cause du Royaume de France, comme par la succession de notre trèschère Dame et mère, etc. ubi satis innuitur bona quæ Regum secundogenitis donantur, non hæredii, sed Apanamenti ac provisionis jure assignari : quorum ea est natura ac species, ut deficiente secundogenitorum linea directa, ad Regiam Coronam ipso jure revertantur : quod quidem ex antiqua Regni consuetudine obtinuisse evincit Arestum sequens, cujus meminit Tillius, quod ex schedis Peirescianis olim descripsimus :
Notum sit omnibus, quod cum dudum sanctæ memoriæ Ludovico quondam Francorum Rege defuncto, bonæ memoriæ Alfonsus quondam Comes Pictaviæ postmodum decesserit, illustrissimo Domino Rege Philippo possidente et tenente Comitatum Pictaviæ et terram Alverniæ, Procurator serenissimi Principis Caroli Regis Sciliciæ fratris dicti Alfonsi quondam Comitis Pictaviæ, et patrui dicti Dom. Philippi Regis Franciæ, in Curia dicti domini Regis Franciæ dictum Comitatum Pictaviæ et terram Alverniæ petiit deliberari, et reddi a dicto Domino Philippo, Regi Siciliæ Carolo supra dicto ; cum dictus Carolus frater dicti Alfonsi Comitis quondam esset proximior, quam dictus Dominus Rex Philippus, qui dicti Alfonsi tantummodo nepos erat : allegans insuper Procurator, et Consuetudinem Regni generalem et specialem locorum, ubi bona consistebant prædicta, dicto Domino Carolo suffragari : præmissa petens idem Procurator, cum idem Alfonsus Comes dictum Comitatum Pictaviæ, ut partem terræ ab avo dicti Domini Philippi Regis Francorum habuisset, ut dicebat Procurator præfatus. Verum parte dicti Dom. Regis Philippi in contrarium proponente, quod de generali Consuetudine hactenus a multis generationibus Regum plenius observari cum donatio quæcunque hæreditagii procedit a Domino Rege uni de Fratribus suis, donatario ipso sine hærede proprii corporis viam universæ carnis ingresso, donationes ipsæ ad ipsum donatorem, aut ejus hæredem succedentem in Regno, revertuntur pleno jure. Et in hoc casu nepos patruum excludit, cum idem nepos suo jure, et generali Consuetudine in omnibus personam prioris donatoris repræsentet. Adjiciens pars D. Regis Philippi, quo defuncto Rege, filioque Regis primogenito succedente in regno ejusdem Regis fratres portionem certam bonorum patris, tertiam, quartam vel quintam, seu quotam non possunt petere, sed nec petentes audiuntur : sed primogenîtus quantum vult, et quando vult, eis confert. His autem non contenta, pars Regis proposuit Consuetudines speciales locorum, ubi bona petita sita sunt, tales esse quod in omnibus Baroniis tales donationes decedentibus donatariis sine hærede proprii corporis, non ad fratrem donatarii, sed ad filium donatoris succedentem in Regno, mortuo donatore, revertuntur pleno jure. Itaque pluribus aliis rationibus et persuasionibus propositis hinc inde, ac negatis hinc inde factis, et Consuetudinibus, quatenus contrariabantur ad invicem, de Consuetudinibus hinc inde propositis, prout decuit, a testibus juratis diligentius inquisito, visis et attentis et testamento quodam, et litteris, et depositionibus testium super dictis Consuetudinibus, auditore die certa assignato ad audiendum judîcium, anno Dom. M. CCLXXXIII. feria IV. post Invocante me, dicta die, videlicet Dom. Rege Philippo ex una parte, et Dom. Rege Siciliæ ex altera præsentibus : Per jus pronuntiatum fuit, dictum Dom. Regem Siciliæ non habuisse, nec habere jus petendi Comitatum Pictaviæ, et terram Alverniæ ; ac ipsum Dom. Philippum Regem absolvit Curia ab impetitione Regis Caroli prænotati. Huic judicio præsentes adfuerunt, etc. Pronuntiatum in Parlamento incœpto in crastino festi Omnium SS. anno Dom. M.CCLXXXIII. Addas illud ann. 1491. quod ex Registro Parlamenti refert Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 694 :
Quod si contingat ut nullis existentibus maribus hæreditas cadat in filias, filiæ bona inter se partiantur ex æquo præter eam portionem seu Appennagium quod provenerit ex corona et patrimonio Regum Franciæ, quod Appennagium quidem restituetur unde profectum fuerat, secundum consuetudinem et legem Francorum.
P. , 1766.
◊ Apanement, in
Contractu matrim. ann. 1340. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 1410 : Non contraitant l'Apanement dessus dit.