« »
 
[]« Apennis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 309a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APENNIS
APENNIS, Scriptum dicitur, confectum in gratiam eorum qui incendio, aut hostili deprædatione, chartas, quibus[] possessionum suarum proprietatem et jura ostendere poterant, deperdiderant. Tunc enim coacta loci plebe, ipsoque coram Judice facta accurata inquisitione aliud conficiebatur instrumentum quo in posterum rerum suarum jura firmarentur : idque duplici facto exemplari, quorum unum in foro civitatis publico affigeretur, ut omnibus innotesceret, alterum penes possessorem remaneret, qui ad majorem rei cautelam, Regi ipsi, aut loci Principi, firmandum proferret. Unde relatum et Chartula relationis dicitur in formulis veteribus a Bignonio et Lindenbrogio editis, quia ex aliorum relatu conficiebatur. Incertus auctor in formulis post Marculfum cap. 45. quod inscribitur :
Relatum, quod dicitur Apennis. Mos nobilium Romanorum adsuevit, et ratio juris deposcit, ut si cujuscunque domus igne crementur, is per speciem scripturarum Chartulam relationis, quæ dicitur Apennis, recipiat.
Formulæ vett. secundum Legem Rom. cap. 28 :
Consuetudine hujus loci, vel etiam legis terrenæ justitiæ constat esse perfectum, ut quicunque ab incendiis, vel hostibus, seu a latronibus fuerit perpessus dispendium, oportet hoc casu in foro publico, vel civitate, cum Curia publica et Defensore, vel reliquis civibus publicare.
Reliqua prætermittimus, quæ ad firmanda supra allata spectant, cum ea inspicere Lector possit. Sed notandum in MS. Regio Cod. 1097. Adpennem, et Appennem, hoc loco haberi. Extant de ejusmodi Apenni formulæ 30. 31. 32. in Formul. Andegav. ubi Apennis et Appennis promiscue scribitur. Formulam apennis aliam primo editam et commentario illustratam a V. D. Pardessus, vide in Bibliothèque de l'école des chartes vol. 1. pag. 217. Tres formulæ Apennis in cod. reg. 4405, inscriptæ sunt :
Incipiunt relati. Item alium relatum. Alium relatum.
Horum secunda quæ apud Sirmondum exstat num. 28. ita terminatur :
Factum relatum anno illo, sub mense illo, vel die illo, regnante rege illo.
Tertia Sirmondo est num. 27 ; prima est petitio apennis.