« Aplanes » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 312b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APLANES
APLANES, Firmamentum : ex Græco ἀπλανής, i. non
erraticus. Macrobius lib. 1. de Somnio Scipionis :
Prima illa stellifera sphæra, quæ proprio nomine dicitur cœlum, Aplanes apud Græcos vocatur, continens et arcens cæteras.Joan. de Janua :
Aplanos, vel Aplane, vel Aplanes, id est, firmamentum, quasi sine errore, quia semper movetur in eodem loco, et acuitur in fine.Dungalus Reclusus de Solis Eclipsi ad Carolum Magnum :
De novem circulis, qui Aplanem illum ambiunt, hoc est maximam sphæram, in qua 12. signa videntur infixa, et cui subjectæ 7. aliæ sphæræ, etc.Infra :
Maximæ sphæræ 12. signa continenti, quæ Aplanes vocatur.Rursum :
Mundani ergo anni finis est, cum stellæ omnes, omniaque sidera, quæ Aplanes habet, a certo loco ad eundem locum ita remeaverint, etc.Radbodus Episcop. Carm. in S. Suibertum Episcopum :
Vide Joan. Sarisber. lib. 2. Policrat. cap. 16.Nonne tuas modulis oblectat dulcibus auresOrbibus Aplanes obvius empyreis ?