« »
 
[]« Apocaligus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 313a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APOCALIGUS
APOCALIGUS, Miles caligatus. Adrianus PP. Ep. ad Irenem et Constantinum Impp. in Concilio Nicæno II. Act. 2. et ex eo Joannes VIII. PP. Epist. 200. de Tarasio Patriarcha Constantinop. :
Quia ex Laicorum ordine, et imperialibus obsequis deputatus, repente Patriarchatus culmen adeptus est, et Apocaligus contra sanctorum Canonum censuram factus est Patriarcha.
Id est, qui adhuc gregarius miles, novitius in rebus Ecclesiasticis et tyro, statim factus est Patriarcha ; quomodo a caliga ad Consulatum pervenisse Marium dixit Seneca lib. 5. de Benef. Caliga enim spectavit potissimum manipularios et gregarios : cum universim caligati dicerentur στρατιώται ἔνοπλοι, εὐτελέστεροι ϰαί ἀφανέστεροι, ut est in Novella Justin. 74 ; unde ejusmodi tyronum et militum militiæ, ἀποϰάλιγοι στρατείαι, Caligatæ militiæ, dicuntur Modestino lib. 3. Excus. in leg. 10. § 1. D. de Excus. In ea enim legendum arbitror ἀποϰαλίγους, pro ἀπὸ ϰαλίγος, etsi aliter videatur Salmasio ad Hist. Aug. pag. 290. quod suadet Adrianus PP. nisi hoc loco proverbium Castrense, a Caliga, intellexerit, uti usurpatum dixi a Seneca. Vetus Inscriptio apud Baron. ann. 285 :
Honorati et Decuriones, et numerus militum Caligatorum.