![[]](img/image.png)
APOCOPARE, Abscindere, αποϰόπτειν. Alanus in Planctu
naturæ :
Aureus tamen crinis.... qui nec forficis Apocopatus industria, nec intricaturæ manipulis colligatus, etc.Infra :
Hujus crinis tanta fuerat forficis demorsione succisus, ut Apocopationis figura fere in vitium transmigraret.Chronicon Ricobaldi Ferrariensis Monachi inter Fragm. Hist. apud Stephanotium tom. 7 :
Anno 1286. Carolus Rex mense Januario morbo periit. Aiunt quod mærore rerum adversarum sibi ingruentium Apocopata sit vita ejus ; i.e. abbreviata. Lib. 3. Anticlaudiani cap. 1 :
![[]](img/image.png)
Tonsuræ mordet non Apocopa finem.