« Apocrypha » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 315a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APOCRYPHA
APOCRYPHA,
quæ ab hæreticis, sive schismaticis conscripta et prædicta sunt, et nullatenus recipit Catholica et Apostolica Ecclesia Romana. Ita Concilium Romanum sub Gelasio. in quo ea recensentur. Jo. de Janua :
Apocrypha proprie dicuntur illa scripta, quorum origo ignoraturMelber. Vocabular. cujus auctor ignoratur :
et quamvis ibi sint multa vera, tamen non habentur in auctoritate propter plura falsa, quæ ibi continentur.Bernaldus Presbyter Constantiensis lib. de Reconciliatione lapsorum pag. 258 :
Apocrypha autem dici Ecclesiastici Doctores tradunt, non quia omnia mentiantur, sed quia dubiæ et suspectæ auctoritatis esse videantur. Nam sæpissime multa canonica suis næniis interserunt, quæ nequaquam Catholici cum eisdem næniis refutare debebunt.Vide Leonem I. PP. Epist. 9. cap. 15.
Aprocriphi sunt libri secrete legendi, in Gemma Gemmarum.
P. , 1766.
◊ De duplici hujusce vocis
sensu, ejusque etymologia, nec non de decreto Gelasii de apocryphis, consule doctiss.
Fontaninum lib. 2. Antiq. Hortæ cap. 3. pag. 211. et seq.