« »
 
[]« Apolides » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 316a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APOLIDES
APOLIDES, dicuntur qui sunt sine civitate. Vocabul. utriusque juris. Vox composita ex ἀ privat. et πόλις, Urbs, civitas. Eam usurparunt Martianus et Ulpianus.
P. Carpentier, 1766.
◊ Quibus, Ulpiano scilicet in leg. 1. § 2. ff. de Legat. 3. et Martiano in leg. 17. ff. de Pœnis, Apolides, ideo sine civitate dicuntur, quia ab ea extorres sunt et deportati, Gall. Exilés. Gloss. Græc. Lat. : Ἄπολες, extorris. Gemm. Gemm. : Apollides, perditi. Charta Philippi VI. reg. Franc. ann. 1337. ex Bibl. reg. cot. 15 :
Quod multi Januenses... erant exicii, exules, Apolides civitatis suæ prædictæ.