« »
 
[]« Apophoretum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 316c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APOPHORETUM
APOPHORETUM, ἀποφόρητον, pro munere e convivio ferri solito, vel dono quovis in munerum editione et dignitatum votis, ut apud Symmachum, usurpasse veteres palam est, ex iis, quæ adnotarunt Raderus ad Martialem, Casaubonus ad Suetonium, Beroaldus ad Apuleium, Rosweidus ad Paulinum, cæterique Criticorum filii. Spelmannus censet, Apophoreta proprie dicta fuisse munera, quæ in Saturnalibus mense olim Decembri summo cum fastu et lætitia celebratis, xenia dantes ab accipientibus referebant, ἀποφέρειν enim, inquit, est referre.
Postmodum pro ipso vase, in quo munera ipsa reponebantur, vox Apophoreta, usurpata, nam ita effertur ab Isidoro lib. 20. Orig. cap. 4. de vasis escariis :
Apophoreta, a Cræcis, a ferendo poma, vel aliquid, nominata ; est enim plana.
Quo loco Apoforetum et Apofertum habet Joan. de Janua : aitque. Apoforeta esse vasa, sic dicta a ferendo poma, etc. Qua notione videtur usurpasse Paulinus Epist. 1. ad Severum :
Ac ne panis siligineus tibi modum nostræ humilitatis excedere videretur, misimus [] testimonialem divitiarum nostrarum scutellam buxeam, ut Apophoritum voti spiritalis accipies, etc.
Sed et pro vase ad deferendum reliquias vocem hanc usurpari observat Mamotrectus ad Legendam SS. Vitalis et Agricolæ :
Apophoreta, vasa, a ferendo poma, vel aliquid aliud dicta : vel vasa consecrata, in quibus beatus Ambrosius portabat reliquias.
Quo sensu habetur apud Glabrum Rodulf. lib. 4. cap. 3 :
Ossa evellens e cineribus nuperrime defunctorum hominum, sicque impositis in diversis Apophoretis, venditabat apud plurimos pro sanctorum Martyrum et Confessorum reliquiis.
Id mox cassellam et feretrum vocat. Et cap. 5 :
Ad quos etiam multa delata sunt corpora Sanctorum, atque innumerabiles sanctarum Apophoretæ reliquiarum.
Eadem notione usurpat auctor Vitæ S. Hugonis Abbatis S. Martini Eduensis n. 28 :
Multa Sanctorum pignora in diversis Apophoretis, ut solitum erat facere, illuc delata sunt a fidelibus.