« »
 
[]« Apostatare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 318a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APOSTATARE
APOSTATARE, A vera religione deficere ; Prævaricare, S. Ambrosio in Epistola ad Theodosium Imp. :
Si Julianus non est ultus Ecclesiam, quia Prævaricaverat.
Ibidem :
Si aut Prævaricari cogatur, aut subire martyrium.
Salvianus lib. 6. de Gubern. :
In spectaculis quædam Apostatatio fidei est, et a symbolis ipsius et cœlestibus sacramentis lethalis prævaricatio.
Victor Utic. lib. 3. de Persecut. Vandal. :
Hic dudum fuerat apud nos in Ecclesia Fausti baptizatus,.... post vero dum Apostataret, tantæ exstitit feritatis adversus Ecclesiam Dei, etc.
Vide Concil. Arelat. I. can. 23. Arelat. II. can. 25. Joannem Diac. lib. 4. de Vita Gregor. M. cap. 86. Paulum Emerit. Diacon. de Gestis Episcop. Emeritensium in S. Masona cap. 4. Specul. Saxon. lib. 2. art. 13. § 6. etc. μαγαρίζειν apud Theophanem, Apostatare vertit Anastasius Biblioth.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Apostatare, active sumitur pro Abducere, a vera Religione ad falsam trahere. Vitæ Patrum Emeritensium tom. 1. Collect. Conc. Hisp. pag. 648 :
Comperto hinc crudelissimus tyrannus, quod nec minis nec muneribus viri Dei animum a recta fide ad sui perfidiam Apostatare posset.
Apostatare præterea dicuntur Monachi, cum, voto obstricti, cucullam exuunt, et ad vitam sæcularem redeunt. Auctor Breviloqui ait, apostasiam in tribus consistere,
primo quidem in demissione fidei Christianæ, secundo in demissione habitus religionis, tertio in demissione tonsuræ Clericalis
. S. Cypriani Epist. 54 :
Qui vel Apostataverunt, et ad sæculum, cui renuntiaverunt, reversi gentiliter vivunt.
Capitula Caroli M. lib. 6. cap. 139 141. :
Quicunque post sanctæ religionis professionem Apostatant, et ad sæculum redeunt.
Concilium Triburiense ann. 895. cap. 27 :
Si postmodum relicto Clericatus habitu, a castris dominicis, quibus adscriptus est, profugus et Apostata elabitur, et ad sæculum egreditur, etc.
Concilium Remense ann. 1049. cap. 8 :
Ne quis Monachus vel Clericus a suo gradu Apostataret.
Vide Cæsarium Eysterbach. lib. 2. de Mirac. cap. 2. lib. 12. cap. 29. :
A pristina virtute Apostatare,
apud Fulbertum Carnot. Epist. 58.
Apostasia, Eadem origine et notione apud Joannem Portarum Monachum Epist. 5. pag. 431.
Apostaticus,
Proselytus, scilicet qui procul salit de una secta in aliam
, in Breviloquo. At Joanni de Janua, Apostaticus est perversus. Italis, Apostatico idem qui Apostata. Hugo Flaviniacensis in Chron. pag. 226. de Wiberto antipapa :
Invasit Sedem Apostolicam, a damnatis et excommunicatis suique similibus in Apostaticum, non Apostolicum electus.
Ita Tertullian. adversus Marcum 4, 5 :
Facilius Apostaticum invenias quam Apostolicum.
Vide Forcellin.