«
Apostatare » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 318a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/APOSTATARE
APOSTATARE, A vera religione deficere ;
Prævaricare, S. Ambrosio in Epistola ad
Theodosium Imp. :
Si Julianus non est ultus Ecclesiam, quia Prævaricaverat.
Ibidem :
Si aut Prævaricari cogatur, aut subire martyrium.
Salvianus lib.
6. de Gubern. :
In spectaculis quædam Apostatatio fidei est, et a symbolis ipsius
et cœlestibus sacramentis lethalis prævaricatio.
Victor Utic. lib. 3. de
Persecut. Vandal. :
Hic dudum fuerat apud nos in Ecclesia Fausti baptizatus,....
post vero dum Apostataret, tantæ exstitit feritatis adversus Ecclesiam Dei, etc.
Vide Concil. Arelat. I. can. 23. Arelat. II. can. 25. Joannem Diac. lib. 4. de Vita
Gregor. M. cap. 86. Paulum Emerit. Diacon. de Gestis Episcop. Emeritensium in S. Masona
cap. 4. Specul. Saxon. lib. 2. art. 13. § 6. etc.
μαγαρίζειν apud Theophanem,
Apostatare vertit Anastasius Biblioth.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Apostatare, active sumitur pro
Abducere, a vera Religione ad falsam trahere. Vitæ
Patrum Emeritensium tom. 1. Collect. Conc. Hisp. pag. 648 :
Comperto hinc
crudelissimus tyrannus, quod nec minis nec muneribus viri Dei animum a recta fide ad sui
perfidiam Apostatare posset.
Apostatare præterea dicuntur Monachi, cum, voto obstricti, cucullam exuunt, et ad vitam
sæcularem redeunt. Auctor Breviloqui ait, apostasiam in tribus consistere,
primo quidem
in demissione fidei Christianæ, secundo in demissione habitus religionis, tertio in
demissione tonsuræ Clericalis
. S. Cypriani Epist. 54 :
Qui vel
Apostataverunt, et ad sæculum, cui renuntiaverunt, reversi gentiliter vivunt.
Capitula Caroli M. lib. 6. cap. 139 141. :
Quicunque post sanctæ religionis professionem
Apostatant, et ad sæculum redeunt.
Concilium Triburiense ann. 895. cap. 27 :
Si postmodum relicto Clericatus habitu, a castris dominicis, quibus adscriptus
est, profugus et Apostata elabitur, et ad sæculum egreditur, etc.
Concilium
Remense ann. 1049. cap. 8 :
Ne quis Monachus vel Clericus a suo gradu
Apostataret.
Vide Cæsarium Eysterbach. lib. 2. de Mirac. cap. 2. lib. 12. cap.
29. :
A pristina virtute Apostatare,
apud Fulbertum Carnot. Epist. 58.
Apostasia, Eadem origine et notione apud Joannem Portarum Monachum Epist. 5. pag. 431.
Apostaticus,
Proselytus, scilicet qui procul salit de una secta in aliam
, in
Breviloquo. At Joanni de Janua,
Apostaticus est
perversus. Italis,
Apostatico idem qui
Apostata. Hugo Flaviniacensis in Chron. pag. 226. de
Wiberto antipapa :
Invasit Sedem Apostolicam, a damnatis et excommunicatis suique
similibus in Apostaticum, non Apostolicum electus.
Ita Tertullian. adversus Marcum 4,
5 :
Facilius Apostaticum invenias quam Apostolicum.
Vide
Forcellin.