« Apostola francorum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 318b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APOSTOLA
APOSTOLA Francorum. Sic, inquit Spelmannus in voce Apostolici,
nuncupata est Clotildis Regis Clodovei uxor, quod prima apud eos Christiana, ceteros fecit
ad Christum provehi : quemadmodum Gregorius M. a Beda
Anglorum Apostolusdictus est, quod Anglos missis in Angliam prædicatoribus ad fidem perduxisset.
P. , 1766.
◊ Sic et Apostola a
nonnullis nuncupata est S. Maria Magdalena. Bareleta serm. in Capite jejunii. Magdalena Apostolorum Apostola. Unde Augustæ in Pedemuntio, monente D. Le Beuf, præfatio Apostolorum die illius festo in Missa decantatur. Vide Santolium in hymnis ejusdem Sanctæ. Cujus appellationis ea ratio est, quod resurrectionem Domini prima nunciaverit ; est autem Apostolus idem atque nuncius, legatus, ut videre est in Apostoli 2. Vita S. Mariæ Magdal. provincial. lingua conscripta apud Raynouard. in Gloss. vol. 1. pag. 106 :
La sancta Magdalena de tot ben adhumplida, Apostola de Diu.... Quan fon resuscitaz, premieramens lo vi, e li fes tan d'onor, c'Apostola en fes, cant a sos cars amics cochadamens la trames.