« 1 apostoli » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 318c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APOSTOLI1
1. APOSTOLI, Vox nota Livio et Jurisconsultis, et in Jure Canonico frequens. Erant autem
Apostoli, dimissoriæ litteræ, quas Episcopus Laïco, vel Clerico, in alienam
diœcesin transituro, dabat, laïco quidem ut ibi ordinaretur ; Clerico vero, ut vel
ordinaretur, vel ordinatus sacrificaret, vel in alienæ Ecclesiæ catalogum referretur.
Dabantur etiam Apostoli ab Officialibus et Ecclesiasticis judicibus, testandæ appellationis gratia quoties
Romam ad summum Pontificem provocabatur ; in quas provocationes invehitur Hildebertus
Episcop. Cenomanensis Epist. 82. quod per eas
Pontificalis censura pereat, et omnis conteratur Ecclesiæ disciplina. Quis enim,Arnulfus Lexov. in Epist. pag. 12 :inquit, raptor ad solam anathematis comminationem non statim appellavit ? etc.
Appellatum est ergo a Monachis ad Oct. Pentecost. Apostoli postulati et traditi.Concilium Lugd. ann. 1245.
Si quis in judicio.... ad nos duxerit appellandum.... petat Apostolos, quos ei præcipimus exhibere, in quibus appellationis causam judex exprimat.Ejusmodi Apostolorum formulam accipe ex Rollandino in Summa Notariæ :
Dimissoriæ litteræ, quæ appellantur Apostoli. Sanctissimo Patri Domino Alexandro sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Pontifici, Philippus Bononiensis Archidiaconus, seipsum ad pedum oscula beatorum. A Sanctitate vestra recepi litteras in hunc modum : Alexander, etc. Cum igitur ad executionem mandati vestri humiliter et devote procedens partes easdem coram me legitime fecerim evocari, idem Antonius omnem causæ processum sub forma ad vestram audientiam appellavit : Coram vobis, Domine Philippe. etc. ponendo appellationis formam. Verumtamen, sanctissime Pater, communicato Concilio sapientum, ipsius appellationi non duxi aliquatenus differendum, tunc ipsum monitum ab examine mei judicii evocavi : præcepi tamen eidem, ut usque ad 40. dies cum his litteris vestro se conspectui præsentaret. In cujus rei testimonium præsentes litteras proprii sigilli munimine roboravi.Ejusmodi formulas alias descripsit Jo. Sarisber. in Epist. Sed et interdum pro quibusvis litteris, uti vocant, appellationis, etiam ad judices laïcos hæc vox usurpata. Charta ann. 1038 :
Ab eadem interlocutoria, ut injusta, salva vestri gratia et reverentia appello in his scriptis ad D. Regem Majoricarum, et instanter Apostolos peto mihi concedi et tradi.Appellatio interjecta ann. 1409. contra impositionem novi pedagii apud Rymer. tom. 8. pag. 578 :
Ad ipsum dominum nostrum Regem, sui loco et tempore congruis, per me, nomine quo supra, legitime et veraciter informandum et consulendum, et ad suam curiam regnalem seu consistorium regnale reclamo, appello et provoco, infra juris terminum et in his scriptis, Apostolosque peto, semel, sæpe, sæpius et instanter, et cum ea reverentia, qua decet et convenit, mihi modo præmisso per vos dari et concedi.Et paulo post :
Qua quidem appellationis cedula.... eidem domino Episcopo supplicavit et requisivit, ut sibi... daret et concedere vellet super præmissis suos Apostolos, quos ibidem dictus dominus Episcopus, tanquam causa coram ipso facta et gesta, suos Apostolos testimoniales eidem procuratori et sindico concessit atque dedit,Vide Joan. Hocsemium ann. 1341. et Souchetum ad Epist. 219. et 220. Ivonis Carnot. Apostres dicuntur in Statutis MSS. Caroli I. Regis Siciliæ cap. 143. Vide Haltausii Gloss. Germ. col. 47. in voce Antwort, col. 719. in voce Gezug-Brief, et col. 2168. in voce Zug ; idem col. 182. in voce Boten scribit, primo non per epistolam sed per nuntium delegatum, judicem inferiorem superiorem de appellatione non neganda certiorem fecisse. Lusitanis Apostolado dictus Judex delegatus. Vide S. Rosæ Elucidar. vol. 1. pag. 127.(sic)etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hæc autem
erat consuetudo, ut judex superior, ad quem fuerat appellatum de causa ad se delata non
dijudicaret, nisi prius sibi constaret ab appellatoribus postulatos fuisse et impetratos
Apostolos ; quæ consuetudo cum interdum negligeretur, gravis ea de re exstat
querela in Concilio Narbonensi ann. 1430. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 354 :
Primo namque quotiescumque a nobis seu officialibus nostris,inquiunt Episcopi congregati in cedula Archiepiscopo Narbonensi oblata,in quibuscumque causis tam criminalibus, quam civilibus, sive a præparatoriis judiciorum, sive ab interlocutore ante definitivam ad curiam vestram metropolitanam appellari, judex vester appellationem indifferenter antequam sibi constet, an appellatio sit emissa ex causa probabili vel non, antequam inceperit cognoscere, an illa causa sit vera vel non, et sic antequam sit judex, antequam sibi constet de Apostolorum petitione et datione, ad simplicem partis assertionem appellasse se asserentis, litteras inhibitorias contra Officialem a quo appellatur, ordine juris totaliter prætermisso, concedit. Item esto quod sit appellatum et dicto Officiali vestro appellationum(f. appellantium)constiterit de appellatione, antequam dicta appellatio dictis Officialibus nostris, seu alteri a quo est appellatum, intimata fuerit, et antequam Apostoli fuerint petiti et dati vel denegati, dicti Officiales vestri appellationum litteras inhibitorias similiter concedunt ; ex quibus sequuntur multa gravissima incommoda : quæ ibidem recensentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Verum non
solum cum ab Episcopis ad Romanum Pontificem aut ad Metropolitanum provocabatur, postulati
sunt Apostoli, sed etiam cum ab ipso summo Pontifice ad Concilium generale fuit
appellatum. Præter recentiora, quæ meminisse nolim, hujus petitionis exempla, antiquius
nobis exhibetur tomo 6. Spicilegii Acheriani pag. 152. in Appellatione Universitatis
Parisiensis pro facto Schismatis a domino PP. Benedicto XIII : Et petitHæc quidem appellatio ab illegitimo Papa : sed et in appellationibus a legitimis Pontificibus Romanis postulatos fuisse Apostolos probat inter cetera Instrumentum appellationis Decani et Capituli Ecclesiæ Parisiensis, Philippi Regis qui a Bonifacio VIII. ad Concilium generale provocaverat, appellationi adhærentis, in qua sic legitur :(Universitas Parisiensis)primo, secundo, tertio, ac instanter, instantius, instantissime Apostolos saltem testimoniales super hoc sibi dari, protestans de aliis Apostolis petendis ab illis a quibus de jure fuerint petendi.
Et ne dictus dominus Bonifacius motus seu provocatus ex iis, prout timemus ex verisimilibus conjecturis et comminationibus multis, contra nos vel aliquem ex nobis quoquomodo procedat... excommunicando vel suspendendo... ad prædictum Concilium generale congregandum... provocamus et appellamus in scriptis, et Apostolos testimoniales cum instantia petimus.
Apostilli, Eadem notione apud Matth. Paris. pag. 458 :
Si quis ad Papam duxerit appellandum, causam appellationis in scriptis assignare deproperet, petat Apostillos, quos ei præcipimus exhiberi.