« »
 
[]« Apostolicæ ecclesiæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 319c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APOSTOLICAE
APOSTOLICÆ Ecclesiæ, dictæ olim Cathedrales omnes et si in confesso esset Apostolicæ Ecclesiæ principatum in Romana vigere, ut ait S. Augustinus Epist. 162. cujus etiam hæc sunt :
De Collegis agebatur, qui possent aliorum Collegarum judicio, præsertim Apostolicarum Ecclesiarum, causam suam integram reservare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Apostolica Sedes, Eadem ratione Episcopalis Sedes, Gall. Siége Épiscopal. Annal. Bened. tom. 5. pag. 361 :
Lemovicas dein adiit Pontifex (Urbanus II. ann. 1095.) x. Kal. Januarii, ubi primam Dominicæ Nativitatis Missam quam de Galli cantu vocant in Ecclesia puellarum sanctæ Mariæ de Regula.... celebravit, Missam vero de Luce seu de Aurora in Basilica regali apud S. Martialem ; inde solemni pompa coronatus ad Sedem Apostolicam seu Episcopalem rediit, ubi reliqua solemnitatis officia peregit.
Patres autem Apostolicas appellabant sedes, quæ fundatæ fuerant ab Apostolis : de quibus intelligendus est S. Aug. cum ait lib. 2. de Doctr. Christ. cap. 8 :
In canonicis autem Scripturis Ecclesiarum Catholicarum quamplurium auctoritatem sequatur, inter quas sane illæ sint quæ Apostolicas Sedes habere et Epistolas accipere meruerunt.
Hinc Leo M. Ep. 95. num. 3. suadet Anatolio, ut non
dedignetur regiam civitatem, quam Apostolicam non potest facere sedem
 ; quod nimirum ab Apostolis non fuisset instituta : qui tamen usus non adeo constans fuit, quin vox Apostolica omnibus Episcopalibus Sedibus tributa fuerit ab ejusdem ævi Scriptoribus, ut videre potes apud S. Paulinum Ep. 3. ad Alypium n. 1. pag. 10. Ep. 18. ad Victricium n. 6. pag. 102. edit. 1685.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Apostolicalis Cathedra, Pontificalis, Papalis, seu Romana. De SS. Emano et sociis Martyr. tom. 3. Maii pag. 596. D :
Qui ibi tunc temporis Apostolicali Cathedræ præsidebat, prædictum adolescentem benignissime suscepit.
Hic agitur de urbe Roma.