« Apostolium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 320c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APOSTOLIUM
APOSTOLIUM. Epistola Clodovei I. Regis Fr. ad Episcopos :
De cæteris quidem captivis laicis, qui extra pacem sunt captivati, Apostolia, cui volueritis, arbitrii vestri non est negandum.Concil. Aurelian. II. cap. 13 :
Abbates, Martyrarii, Reclusi, vel Presbyteri Apostolia dare non præsumant.Sed ibi perperam vox hæc effertur : nam legendum Epistolia, uti dicuntur in Concil. Turon. II. cap. 6 :
Ut nullus Clericorum vel Laïcorum, præter Episcopos, Epistolia facere præsumat.Et in Concilio Calchedonensi, act. 15. can. 11 :
Πάντας τοὺς πένητας ϰαὶ δεομένους ἐπιϰουρίας, μετὰ δοϰιμασίας ἐπιστολίοις, ἤτουν εἰρηνιϰοῖς ἐϰϰλησιαστιϰοῖς μόνοις ὡρίσαμεν ὁδεύειν, ϰαὶ μὴ συστατιϰοῖς, διὰ τὸ τὰς συστατιϰὰς ἐπιστολὰς προσήϰειν τοῖς οὖσι μόνοις ἐν ὑπολήψει παρέχεσθαι προσώποις.Ex quibus percipimus, Epistolia, litteras fuisse, quas, Pacificas vocarunt veteres, quas pauperibus aut inique oppressis, et Ecclesiæ subsidium implorantibus, dabant Episcopi, cum Commendatoriæ spectarent viros honoratiores. Non honoratiores, sed eos qui in aliquam suspicionem venerunt, secundum Justellum, quem videas in notis ad Codic. Canon. Eccles. Univers. can. 189 ; at in Pithœi Codic. veter. Eccles. Roman. est honoratioribus. Conf. etiam Glossarium mediæ Græcitatis in voce Συστατιϰαί.