« Apotelesmata » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 321b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APOTELESMATA
APOTELESMATA, Superstitiosa verba, qualia sunt illa quibus se rustici Kalendis Januarii, in
Picardia præsertim, salutare solent Au guy l'an neuf. Respondetur, Plantez,
Plantez ; his vero sibi fertilem annum apprecantur. Quem morem rusticum vulgus,
veterum rituum verborumque tenax a Druidis Gallorum acceptum servavit, ut omnes norunt. At
nescio unde habent illam consuetudinem colligendi artemisiam, Gall. Armoise,
pervigilio Nativitatis S. Johan. Baptistæ, quam inde vocant, Herbe de la S. Jean :
cui hac die collectæ, prolatisque tum superstitiosis quibusdam verbis, multas inesse sibi
fingunt virtutes. Quare ex illa cingulos plectunt et coronas quas ubique in domibus,
stabulis, ovilibus, etc. appendunt per annum integrum asservandas. Vide Grimmii Mythologiam, pag. 35.
Vita S. Hugonis tom. 2. April. pag. 267 :
Præstigiorum quoque fascinationes et verborum illusoriorum Apotelesmata, quæ tam in Calendis Januariis, quam in Nativitate S. Johannis Baptistæ insipientium multitudo committebant, ita abhorrebat, ut sub anathemate hoc a nullo mortali fieri prohiberet.Vox omnino Græca, quæ Græcis proprie effectus stellarum sonat, et imagines sub certo sidere factas ad ejus vim detinendam, aut etiam genethliacorum responsa, quibus prænuntiatur, quæ fortuna illum maneat, qui sub hac vel illa constellatione natus est.
P. , 1766.
◊ Consule Diction.
Trevolt. et Œconom. voce Armoise.