« Appendaria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 326a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APPENDARIA
APPENDARIA. Appendix, appensum domui tectum, seu potius ædificium rusticum levioris pretii ac
momenti respectu eorum, quæ Capita mansuum appellabantur, cujusmodi sunt ea quæ
vulgo Appentis vocamus. Joan. de Janua :
Appendix, Mansiuncula, quæ magnæ domui adhæret, scilicet quod appenditur parieti, non habens tectum divisum in duo latera.Brito in Vocab. MS. :
Apheduo, est appendix, Gallice dicitur Appentis, Mansiuncula, quæ adhæret magnæ domui, et dicitur projectum, si de lignis, mœnianum, si de lapidibus constructum sit. Tabular. Celsinianense :
Et una Appendaria, quam laborabunt in dominio, de qua non apprehendent decimam monachi.Tabular. Claromontense apud Justell. in Probat. Hist. Arvern. pag. 21 :
Ego Balbus cedo Domino Deo unum mansum in villa de Carinaco, et unam Appendariam, quæ fuit feus Bertrandi Galli, et unum campum de duobus sextariis, et istæ duæ Appendariæ et campus erant alodium Willelmi Comitis.Testamentum S. Fulcranni Episc. Lodovensis n. 5. apud Boland. 13. Febr. :
Et de villa, quam vocant Balmas, mansos tres, et unam Appendariam.Charta fundationis Eccles. S. Petri in urbe Aniciensi apud Labbeum tom. 2. Bibl. pag. 751 :
Unam Appendariam ad Gallinas nutriendas ;ubi perperam editum Appendaciam, rectius Appendariam, apud Sammarthanos in Episcopis Podiens. n. 42. Occurrit passim in Tabulariis Brivatensi, Calmiciacensi, Celsiniacensi et Conchensi in Ruthenis.
Appendicula, Idem quod Appendaria. Tabular. Brivatense cap.
357 :
Cedimus... unum mansum cum farinariis, et unam Appendiculam, et pratum, etc.
Appenditia, appenderia. Tabularium Prioratus de Paredo fol. 66 :
Dederunt.... Appenditiam unam, quæ sita est juxta villam, quæ dicitur Nauliacus. ipsaque Appendentia vocatur Vernedum Gundaldi.Fol. 69 :
Et terram de Brunisils, et Appenderiam de rua merdosa, etc.
Appendicium, Joanni de Janua,
appendix, seu appendaria. Richardus Hagulstad. lib. de Eccles. Hagulstad. cap. 3 :
Ipsum quoque corpus Ecclesiæ Appendiciis et porticibus undique circumcinxit.Miracula S. Eutropii Episcopi Santonensis n. 15 :
Erat enim locus, quo ipsi detinebantur captivi, quoddam Appendicium extremæ partis domus Præpositi, etc.Vide Appenditium.
P. , 1766.
◊ Nostris etiam
Appendeis. Charta ann. 1295. in Chartul. Arremar. ch. 261 : Item sur un Apendeis, qui se fiert en la rue S. Abraham,... dix et huit deniers tournois petis.Infra : Appendeis. Apentich in Comput. Hospital. S. Johannis ann. 1460. apud Roquefort. in Supplem. Gloss. Roman. pag. 22.
◊
Eædem voces omnes iisque similes non
solum tectum domui appensum rusticumve ædificium levioris pretii ; sed etiam quosvis
agellos, quævis ædificia rustica ab aliquo majori prædio dependentia, et ei tamquam
appendices adjuncta, quæ vulgo Dependances appellamus. Id conficitur ex
Tabulariis Celsiniacensi, Claromontensi apud Justellum, Brivatensi et Prioratus de
Paredo jam laudatis. His adde Codicem censuum Piperaci fol. 19 :
Dedit Appendariam unam ad Runiacum.Th. Madox Formul. Anglic. pag. 42 :
Sciatis me dedisse et concessisse terram meam de Chiggewilla cum omnibus Apenticiis suis Ricardo de Luci et hæredibus suis.Tabular. Monast. de Casa Dei, e rotulo sæculi XII. de Prioratu S. Pauli de Tartas. :
Ebrardus pelliciarius te filii ejus dederunt dimidiam Appendariam de feue et alode.Codex MS. Celsiniacensis inter Fragm. Hist. apud Stephanotium tom. 4 :
Willelmus infirmitate gravi depressus cedit Domino Deo et ad locum Celsiniacensem... Ecclesiam de Casa-Mejana cum mansis et Appendariis, et campis, et pratis, et silvis, et decimis.Ibidem :
Stephanus de Brugelles Miles dedit medietatem Appendariæ, quam tenebat Gausbertus de Montanac.Iterum ibidem :
Stephanus Claromontensis Episcopus dedit S. Petro tres Ecclesias et sex Appendarias.Apud eumdem eodem tom. 4. in Narratione de constructione Monasterii S. Flori :
Robertus de S. Usizio donavit Monasterio S. Flori Ecclesiam S. Juliani cum prato et Appendario del Rion.Miræi opera Diplom. tom. 1. edit. 1723. pag. 421. col. 2 :
Nos eandem hæreditatem cum omni commoditate et Appendicio... contulimus, etc.Annales Bened. tom. 3. pag. 665. col. 2 :
Hordigum cum Appendiciola sua.Et alibi passim.
Appendentiæ, Appenditiæ, pro eo, quod Dépendances appellamus, crebrius
occurrit, quam ut immoremur rei firmandæ.