![[]](img/image.png)
2. APPODIARE se ad jus, Gall. S'en rapporter à Justice, à ce que de droit, Vocare ad jus, eo sensu
quo Cicero ait :
Cuncta vocare ad Senatum. S'en rapporter au Sénat.Judicatum ann. 1224. apud D. Brussel Tract. de usu feud. tom. 1. pag. 340 :
Dominus Rex fecit Comitissam citari coram se per duos Milites. Comitissa ad diem comparens, proposuit se non fuisse sufficienter citatam per duos milites, quia per pares suos citari debebat. Partibus Appodiantibus se super hoc : judicatum est in Curia Domini Regis, quod Comitissa fuerat sufficienter et competenter citata per duos milites.Arrestum Parlamenti ann. 1264. ex Tabulario S. Richarii :
Quibus propositis dictæ partes se Appodiaverunt ad jus.