« »
 
[]« Apprenticii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 331c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APPRENTICII
APPRENTICII, ex Gallico, Apprentis, Tyrones, discipuli, qui ediscendi alicujus artificii ex pacto ad tempus constitutum serviunt : a voce Gallica Apprendre, discere, quod qui discunt, animo scientiam, aut artem, apprehendant. Est, inquit Cowellus lib. 1. Institut. tit. 3. § 10. apud Anglos certa personarum conditio, servorum instar, libera tamen et ingenua, eorum nimirum quos Apprenticios dicimus, qui ad artem aliquam mechanicam, sive alias mercenariam perdiscendam heris suis conventione sua, parentum vel gubernatorum astringuntur. Hi enim in herorum potestate sunt, durante tempore conventionis, et illis acquirunt non sibi vel parentibus suis, nisi aliter conventum fuerit. Hi dominis spondent haud pauca, et hæc præcipue, quod per tempus conventum bene et fideliter domino suo servient, secreta sua celabunt, præcepta sua licita et honesta libenter ubique facient, etc. Vide Fortescutum de Legib. Angl. cap. 8. et Thomam Smith lib. 3. de Republ. cap. 10. Madox Formul. Anglic. pag. 98. Thomas Walsinghamus in Richardo II. pag. 301 :
De Londoniis multi Apprentitii, plures servi, sumptis albis capuciis, invitis magistris et dominis sunt profecti.
Henric. de Knighton lib. 5. ann. 1381 :
Apprentitii quoque relictis magistris suis illuc accurrebant.
Habetur porro indentura, seu formula Apprenticietatis in Charta feodi [] pag. 163. seu in libro Anglico, inscripto
Justice of peace
.
Apprentitii Juris, vulgo Scholares Juris, qui ediscendarum legum civilium, vel etiam regni, scholas et Academias publicas frequentant. Idem Walsinghamus pag. 249 :
Locum, qui vocatur Temple-Barre, in quo Ap rentitii Juris morabantur nobiliores, diruerunt.
Alibi pag. 329 :
Joannes Blake Juris Apprentitius.
Henric. de Knighton lib. 5 :
Juratos quoque civitatis et juris regni Apprentitios.... interfecerunt.
Dictos etiam Apprentitios ad Legem auctor est Spelmannus, qui alios Apprentitios ad Barras recenset, qui scilicet post exacta juris studia in scholis, cancellos fori (quos Barras vocant, unde Barreau, pro ipso foro) salutare, atque illic causas agere permitterentur. Andreas Horn. in Speculo Justitiarum, seu Mirrour aux Justices :
Hanc Legum summam, si quis vult mira tueri,
Perlegat, et sapiens si vult orator haberi.
Hoc Apprentitiis ad Barras Ebore munus,
  Gratum Juridicis utile mittit opus.
Horn mihi cognomen, Andreas est mihi nomen.
Vide Fletam lib. 2. cap. 37.