« Appropiare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 333a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APPROPIARE
APPROPIARE,
Approximare, Appropinquare, Joanni de Janua, qui a propius deducit, Gall. Approcher. Exod. cap. 4. v. 4 :
Ne Appropies, inquit, huc.Lucæ 10 :
Appropians alligavit vulnera ejus.Occurrit præterea aliis locis in veteri Testamento. Lucifer Calaritanus lib. 1. pro S. Athanasio pag. 82 :
Custodite judicium, facite justitiam, Appropiavit enim salutare meum advenire.Infra :
Petunt a me judicium, et Appropiare Deo desiderant.Simon Dunelmensis lib. de Eccles. Dunelm. cap. 6 :
Quia dies mortis, vel vitæ magis illius, quæ sola vita dicenda est, jam Appropiaret introitus.Lambertus Ardensis :
In abdito cordis sui cubiculo intendebat, ut si quomodo aliqua feudali sublimatione Ghisnensis terræ finibus Appropriare, et in ea pedem figere potuisset, etc.ubi videtur leg. Appropiare. Heremannus de Restaurat. S. Martini Tornac. cap. 1 :
Jam vero si scholæ Appropiares, cerneres Magistrum Odonem, etc.Vide Adpropiare.
◊
Appropiatio. Vide Forcell.
Lexic. in voce Appropriatio.