« »
 
APRISIA 1, APRISIA 2, APRISIA 3.
[]« 1 aprisia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 335b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APRISIA1
1. APRISIA, Vox forensis ; Inquisitionis, in jure factæ, species, cujus mentio occurrit in Arestis aliquot : estque ea inquisitio, quæ fit ad appretiandam rem aliquam, unde vocis origo. Regestum Parlamenti Paris. signatum B. fol. 53 :
Visa Aprisia seu appretiatione 200. librarum terræ, etc.
Adde fol. 78. Charta ann. 1314. in 50. Regesto Tabularii Regii n. 7 :
Inquestæ seu Aprisiæ super iisdem excessibus inchoatæ.
Vide Loisellum in [] Hist. Bellovac. pag. 289. 300. 301. Fuse autem de Aprisiis disserit Philippus de Beaumanoir cap. 40. quæve sit differentia inter Aprisiam, et inquestam docet. Interdum nullam esse probare videntur Litteræ Philippi Regis Francorum ann. 1289. apud Rymer. tom. 2. pag. 464. per quas Perpinianum Commissarii mittuntur de excessibus commissis tempore treugæ inter Reges Franciæ et Arragoniæ inquisituri :
Gentes nostræ et ipsius Regis Angliæ insimul prædictæ Aprisiæ seu informationi intererunt... testes insimul audient.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aprizia, Eadem notione. Instrumentum concordiæ inter Abbatem, Sacristam et Monachos Grassenses ex Archivo ejusd. Monasterii :
Facta ut asseruit prius plena informatione et summaria Aprizia cum fide dignis Monachis et officiariis et servitoribus dicti Monasterii.... et etiam facta summaria Aprizia cum familiaribus, etc.
P. Carpentier, 1766.
Nostris etiam Aprise. Charta ann. 1336 :
Et depuis à nostre temps aient esté faites certaines informations et Aprises par escript et autrement.
Reg. sign. Pater ex Cam. Comput. Paris. fol. 134. r°. col. 1 :
Soit faite secretement et saige Aprise devant toutes choses.
Vide supra Apprisia.
[]« 2 aprisia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 335c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APRISIA2
2. APRISIA, Epitome, Summarium, Gall. Précis, Abrégé ; aut si mavis, Descriptio, Exemplar. Gall. Copie. Collect. Conc. Hispan. tom. 4. pag. 507 :
Verum quia plures... dum ab aliqua parochia in qua tamquam Rectores, Vicarii aut Notarii fecerunt residentiam, recedunt, protocolla seu librum manuale nuncupatum, aut alias scripturas publicas secum asportant in grave partium præjudicium et jacturam ; alii vero dicta instrumenta, seu illorum Aprisias in papyro volanti scribunt, nec illas in libro aliquo, sicut convenit, redigere curant, sicque de facile amittuntur.
[]« 3 aprisia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 335c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APRISIA3
3. APRISIA, Facultas, ut videtur. Capitulum Generale MS. S. Victoris Massil. ann. 1322 :
Domino Priori Gardiæ pro construendis carceribus plenam facimus Aprisiam.