« Apprisia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 332b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APPRISIA
APPRISIA, ut Aprisia, Inquisitionis species, Gall. Enquête. Regestum Magn.
dier. Campaniæ fol. 93. verso apud D. Brussel Tract. de usu feud. tom. 2. pag.
227 :
Visis registris curiæ prædictæ, et quicquid de eo negotio alias per dictam curiam extitit judicatum, nonobstantibus propositis dictæ Dominæ, inquesta seu Apprisia, super dicto facto facta videbitur, nec annulabitur.Occurrit rursus apud Lobinellum in Instrum. Hist. Paris. tom. 2. pag. 520. Vide Apprisio in voce Apprehensio ; forte enim idem sonat quod hic Apprisia. Vox Apprise in Consuetudine Leodiensi, ut exponitur in Glossario ad calcem observationum Johannis Meani in Jus Leodiense, est
Mandatum quo Judex superior formam sententiæ exprimit, jubetque inferiori, juxta hanc formam pronuntiare.
P. , 1766.
◊ Lit. Phil. Pulcri ann.
1295. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 6. r°. col. 2 : Quæ omnia, per Apprisiam de mandato nostro factam, appreciata fuerunt valere in annuo redditu ducentas undecim libras novemdecim solidos, cum undecim denariis.Constit. MS. Ferdinandi reg. Aragon. ann. 1413 :
Hoc nostro providimus edicto ne inquisitio seu Apprisia ex officio vel ad procuratoris fischalis instantiam inchoata vel recepta, per quemvis judicem publicetur.Vide infra Aprisia.