« »
 
[]« Aptificare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 337a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APTIFICARE
APTIFICARE, Aptum judicare : Galli dicunt Juger à propos. Marculfus lib. 2. form. 27 :
Igitur, juxta quod mihi Aptificavit, taliter, inter nos convenit.
Form. incerti Auctor. cap. 26 :
Sed dum solidos ipsos minime habui, unde transsolvere debeam, sic mihi Aptificavit, ut brachium [] in collum posui, etc.
Form. vett. Bignonii cap. 25. de Mandato :
Et quicquid exinde egeris, gesserisve, apud me in omnibus, et ex omnibus ratum et Aptum atque transactum, in omnibus definitum esse cognoscat.
Capitulare Caroli M. ann. 797. apud Holstenium Pertzio pag. 75. :
Omnes unanimiter consenserunt et Aptificaverunt, ut de illis Capitulis, etc.
Ibidem cap. 2 :
Omnes statuerunt et Aptificaverunt, etc.
Charta ann. 841. in Tabul. Belliloci Lemovic. :
Unde accipimus a te pretium, in quo nobis bene complacuit, vel Aptificatum fuit.
Charta Theodorici Reg. Franc. :
Ermenteus in præsenti taliter fuit professus, quod ipsa villa... vindedisit, et juxta sui Aptificatione pretio exinde recepisit.
Perperam apud Doubletum in Hist. Sandionys. pag. 687. Aprificatione. Adde Epistolam Caroli M. de Victoria Avarica, sub finem, et Notas Tyronis pag. 198. Mabill. Analect. tom. 4. pag. 251.
Aptum. Tabular. Brivatense cap. 210 :
Et componat, cui Aptum est, auri libram unam, etc.
Id est, solvat ei, ad quem id spectat. vel cui convenit.