« Apud » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 337b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/APUD
APUD, pro Cum vel Per. Formulæ veteres Bignonii cap. 2 :
Et taliter ei fuit judicatum, ut hac causa Apud proximiores parentes suos, octo de parte genitoris sui et octo de parte genitricis suæ... jurent.Ubi Apud parentes, idem valet quod cum parentibus. Et cap. 39 :
Ibique veniens homo aliquis nomine ille suggessit eo quod Apud nostrum signaculum hominem aliquem... mannitum habuisset.Id est,
cum litteris annulo nostro signatis. Formulæ secundum Legem Roman. cap. 30 :
Conjurare debeat Apud homines visores et cognitores, etc.