« Aquagium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 344b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AQUAGIUM1
AQUAGIUM, Aquagangium. Festus :
Aquagium, quasi Aquæ agium, id est, aquæ ductus appellatur.Breviloq.
Aquagium, Aquæductus, scilicet canalis, in quo ducitur aqua. Gloss. Ælfrici :
Aquagium,veterðeote, id est, canalis. leg. wæterþeote. Catholicon Armoricum :
Aquagium, la voye, par lequel l'en mene l'eauë de son propre chemin.Est igitur Aquagium, fossa, per quam aqua ducitur in locis palustribus, seu per quam elicitur. Gloss. Græco-Latin.
ὑδραγωγεῖον, Aquiductium, Aquarium, Aquagium. Forcell. censet differre aquagium ab aquæductu, quod illud natura factum sit, hic arte. Pompon. J C. in Dig. lib. 8. tit. 3. fr. 15. tit. 6. fr. 9. et lib. 43. tit. 20. fr. 3. Charta Hilsundis Comitissæ Striensis ann. 992. apud Miræum in Diplom. Belg. pag. 146. edit. ann. 1723. vol. 1. :
Cum omni jure, Wancapio, teloneo, molendino, censu, pedagio et Aquagio in pratis, silvis, agris, etc.Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 29 :
Damus totam terram et prata de Tirola cum aquis et Aquagiis omnibus dictorum pratorum, et molendina nostra de Travers cum eorum Aquagio.Quibus in locis posterioribus Aquagium non solum pro aquæductu, sed et pro jure ducendi aquas per prata aliena sumi posset, ut interdum illud sumunt Jurisconsulti. Gerardus Abbas Silvæ Majoris in S. Adelardo cap. 4 :
Quippe quasi aliquod Aquagium manabant ex eis lacrimæ.Ordinatio marisci de Rameney facta tempore Henrici III. et Edw. I :
Non liceat alicui facere dammas vel fordas, aut alia impedimenta in aliquibus landeis, watergangiis, fossatis, sive Aquagiis communibus in marisco prædicto.Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 :
Aquagium, Conduit de plon.Duo loci posteriores, de aquarum receptaculo intelligendi sunt. Scribitur ibidem et
Aquagangium, Eadem notione :
Eodem modo fiat et observetur in omnibus Aquagangiis infra præcinctum dicti marisci.Item mox :
Et quod ipseUbi Aquagangiæ assessæ, videntur esse taxationes impositæ. Occurrit vox aiguage, inter præstationes in Regesto censuum Carnotensis urbis fol. 12. et 18.(Baillivus)in propria persona sua omnes collectores et expenditores, tam generales scottas, quam speciales Aquagangias, assessas, ut prædictum est, onerabit, per sacramentum fideliter legare, expendere et computare.