![[]](img/image.png)
AQUAMANILE, uti definitur a Lanfranco Archiepiscopo Cantuar. Epist. 13 :
Vas inferius, in quod manibus infusa aqua delabitur. Urceolus vero, vas superius, unde lavandis manibus aqua infunditur.Ordo Romanus :
Aquamanile, hoc est, vas manuale, quo scilicet manus lavantur.Joan. de Janua :
Aquimanile, dicitur res, super quod cadit aqua qua abluuntur digiti Sacerdotum post sumptionem Corporis Christi.Catholicon Armoricum :
Aquamanilla, Piscine en quoi le Prestre lave les mains.Glossar. MS. Montis S. Eligii Attreb. :
Aquamanile, Vas super quod cadit aqua, qua abluuntur digiti Sacerdotis post sumptionem Corporis Christi, quod tenere et præparare debet Subdiaconus.Chronicon Fontanellense cap. 15 :
Urceos duos cum Aquamanilibus.Cap. 16. Aquamanile. et urceum argenteum mirabili opere. Occurrit ibi rursum, tum etiam Aquimanile, inter ministeria et vasa Ecclesiæ in Concilio Carthaginensi IV. can. 5. apud Fortunatum in Vita S. Radegundis cap. 26. Hariulfum in Chronico Centulensi lib. 2. cap. 10. Anastasium Bibl. in Gregorio III. pag. 72. Hugonem Rotomagensem lib. 2. de Hæret. cap. 5. in Chronico Casin. lib. 3. cap. 57. lib. 5. cap. 90. etc.
Aquæmanile. Idem Chronicon Casin. lib. 2. cap. 99 : Aquæmanilia argentea duo.
Unde emendandus locus alter lib. 1. cap. 56. Edit. Brolianæ :
Urceolum quoque cum Aqua et manili suo.Legendum enim Aquæmanili. Traditiones Fuld. cap. 35 :
Cortinas et Aquæmanilia, urciolos, etc.Ita apud Anastasium in S. Innocentio et in Sixto III. pag. 23. 25. 26.
Aquimanile,
χερόνιϐον, in Gloss. Lat. Græc.
Aquiminile, in l. 3. § 3. D. de Supell. legat. rectius
Agmanile. Historia Episcopor. Autisiodor. cap. 20 :
Agmanilia pens. lib. 2. et unc. 9.
Aquamanus. Anastasius in Leone III. pag. 153 :
Enimvero ubi supra fecit Aquamanus antipemto deauratas paria 2. pensantes simul libr. 29.
Aquammanus. Ordo Romanus :
Patenam quotidianam, calicem, scyphos, et pugillares, etc.Alibi :
Sequuntur sellarem Pontificis cum Acolytho, qui Aquammanus portat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aquamanile, Notione paulo diversa sumitur, scil. pro urceolo quo aqua calici infunditur in
Sacrificio Missæ, in Epist. Gilberti Episc. Pictav. ann. circiter 1156. apud Marten. tom.
1. Anecd. col. 428 : De miscenda vino aqua eis(Ministris)non credimus nisi... vel ipsi præ oculis nostris aquam infundant, vel nobis Aquamanili tradita eam calici misceamus.
◊ Ex præallatis patet, Aquimanile, etc. fuisse
trulleum, seu vas, quod vulgo Bacinum appellamus, in quod aqua ad manus lavandas
infunditur, contra quam apud Latinos, apud quos Aquæmanale, urceolus fuit, sic
dictus, inquit Varro lib. 2. de Vita Populi Romani apud Nonium, quod eo aqua in trulleum
effunderetur, quasi a manando. Verum fallitur, ait Scaliger, nam a manibus dictum, estque
id vas, quod postea Aquimanile appellatum. Sed, ut dixi, hanc vocem posteriores pro
trulleo usurparunt. Vide Forcell. in
voce Aquiminarium.
◊ Illius etymon attigere, qui per Aquamanus, vel
Aquammanus extulere : nam innuere voluerunt eam loquendi formulam, qua nobis, aut
convivis, aquam ad manus lavandas ministrari petimus. Unde in Gloss. Lat. Græc.
Aquamanus, per νίψαστε effertur, ubi legendum
νίψατε, lavate, vel, ut alii censent, νίψασθε. Et in excerptis veteris Gloss. Aquam manibus,
ὕδωρ πρὸς χεῖρας, quod iisdem pæne verbis effert
Auctor colloquii, i. Affer aquam manibus, ἔνεγϰε ὕδωρ πρὸς
χεῖρας. Loquendi formula vulgaris apud Plautum in Trucul. et in Persa. Vide
Cujac. lib. 2. Observat. et lib. 10. cap. 13. 17. Perperam porro Lydius, Spelmannus, et
vir doctissimus ad Epistolas Innoc. III. ita appellari apud recentiores Scriptores
censuerunt vas illud, quod in ingressu Ecclesiæ aqua lustrali plenum collocari
solet.