« »
 
[]« Aquatia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 346b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AQUATIA
AQUATIA. Charta Guidonis Comitis Pontivi ann. 1100. in Tabulario Abbat. S. Judoci :
Notum fieri volo, quod dedi Ecclesiæ præfati Confessoris 7. Aquatias apud Waben, et 1. apud Stapulas, etc.
Alia Joan. Comitis Pontivi ann. 1190. apud Joseph. Ignatium in Hist. Comitum Pontivi :
Dedi etiam et concessi dictæ Ecclesiæ in perpetuum jus reditus et donationis de piscibus maris, quas habebant prius, de qualibet navi territorii illius in mari piscante,.... cum tribus Aquatiis in quolibet anno ad nutum dictorum Monachorum, ita tamen quod quilibet rector navis pro se et suis nautis habeat pro qualibet Aquatia in die S. Quintini. 6. panes valoris quilibet unius denarii monetæ Pontivensis, sicut mos est.
Idem auctor in Hist. Eccles. Abbavil. cap. 84. Aquatiam, ait esse jus piscandi tribus diebus in anno. Aliter tamen, ni fallor, Computum dominii Bononiensis Comitatus ann. 1478. in Camera Comp. Paris. :
Recepte de eawes deus au Roy, c'est à sçavoir, que chascun pescheur allant aux grosses et menues cordes depuis le Candelier, doivent au Seigneur en saison de caresme une marée, et sur ce on leur rabat leur Acq.
Aquatura, Idem sonat quod Aquatia apud eumdem Ignatium pag. 301. Charta Philippi Reg. Francorum ann. 1075 :
Dimidiam piscaturam in duabus aquis, et [] anguillas de altera aqua, et 6. Aquaturas Ruæ.
P. Carpentier, 1766.
Quo sensu accipienda videatur hæc vox, jam monui supra in Aquaria ; at vero quid hic sonet vox Gallica Acq, ex Computo dominii Bonon. comitatus, non satis video, nisi contracte scripta sit pro Acquit. Vide supra Acquitum.