« Aquila » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 347b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AQUILA
AQUILA, Lectrum, seu Analogium in modum aquilæ alas expansas habentis confectum, in quo
libri Ecclesiastici, qui in Ecclesia leguntur, reponuntur : qua quidem aquilæ specie S.
Joannes Evangelista designatur. Hugo Flaviniac. in Chronico pag. 165 :
Instrumentum vero illud, quod paratum est receptui textus Evangelii, Joannes Evangelista in similitudine Aquilæ volantis adornat.Sugerius de Administrat. sua cap. 32 :
Aquilam vero in medio chori ammirantium tactu frequenti deauratam, reaurari fecimus.Necrologium Ecclesiæ Ambianensis :
Id. Nov. obitus Milonis de Bonavilla et Adæ uxoris ejus, ac liberorum, et eorumdem, pro quorum anniversarii institutione, Jacobus dictorum conjugum filius loco distributionis dedit nobis Aquilam cupream in choro existentem, super quod legitur Evangelium, et fuit Aquilæ pretium sexies 20. librarum.Gesta Francor. usque ad Robertum MSS. ex Bibl. Loiselliana, ann. 1014 :
Porro multis ipsam sacratissimam ædem honestavit ornamentis : inter quæ Analogium Hispanico metallo fieri fecit fusoria arte compactum, cui imminet Aquila, alis expansis. Aiglier,vocat Charta vernacula Guillelmi Comitis Hannoniensis ann. 1409. apud Ægid. Waldum in Hist. Lobiensi lib. 9. pag. 441. Vide Durandum lib. Rational. cap. 24. n° 20.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aquila, Vexillum in quo Aquila pingebatur. Albertinus Mussatus de Gestis Henrici VII.
lib. 9. apud Murat. tom. 10. col. 470 : Nec minus extemplo Aquilas Aureamque Flammam explicans, in Florentiæ fines processit.Ubi Pignorius :
Aquilas signis regiis fuisse impressas « quis dubitat ? fuit autem biceps et « bicorpor, ut ita dicam ; vel aurea « tota, uti gestarunt Imperatores Orien- « tis, vel atra, uti Cæsares Occiden- « tales.
P. , 1766.
◊ Sed et Aquilam
deauratam gestasse Cæsares Occidentales, docent Annal. Victor. Mss. ad ann. 1214. ubi
de prælio Bovinensi : Ottho timens recessit de campo, nec postea reversus est : nam equus ejus cito mortuus est in campo, sed alius statim ei redditus est, et statim veloci fuga recessit, dimisso vexillo suo in campo, scilicet Aquila deaurata cum curru.
P. , 1766.
Aquilæ Romuleæ. Translat. SS. Arsacii et Quirini apud Mabill. sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 665 : Aquilas pro legionibus dixit auctor Bell. Hisp. cap. 30, Romuleas positum pro Romanas.Aquilas Romuleas Noricus ensisRegit, ac ducit in omnes penetratorius hostes.
Aquilam in Pavimento Describere. Vide Gloss. med. Græcit. in Ἀετός.
Aquilam Vertere. Ditmarus lib. 3. pag. 29 cap. 6. :
Post hæc autem Imperator omni studio ordinavit expeditionem suam adversus Lotharium Regem Karolingorum, qui in Aquisgrani palatium et sedem regiam, nostrum semper respicientem dominium, valido exercitu præsumpsit invadere, sibique, Versa Aquila, designare. Hæc stat in Orientali parte domus, morisque fuit omnium, hunc locum possidentium, ad sua eam vertere regna.
Aquilam in Dorso Figurare. Saxo-Grammat. lib. 9 :
Interea Sivardus ac Biarnus cum 400. navium classe supervenientes, bellum Regi manifesta provocatione significant : idque statuto tempore executi, comprehensi ipsius Dorsum plaga Aquilam Figurante affici jubent, sævissimum hostem atrocissimi alitis signo profligare gaudentes ; nec vulnus impressisse contenti, laceratam salivere carnem.Ubi Stephanus Stephanius, Saxonis Interpres, eum viguisse morem scribit apud Anglos, Danos aliasque nationes boreales, ut victor ignominia summa debellatum adversarium afflicturus, gladium circa scapulas ad spinam dorsi adigeret, costasque, amplissimo per corporis longitudinem facto vulnere, utrimque a spina separaret, quæ ad latera deductæ alas repræsentarent aquilinas : ejusmodi vero vulnus in Glossario Islandico Bloderne, sive Bladugle, et Blodrisil appellari. In hanc rem Scriptores Islandicos laudat. Vide Grimm. Antiq. Jur. pag. 691. num. 7.
P. , 1766.
Aquila, Monetæ genus, aquila insignitæ. Stat. Petri abbat. Cassin. tom. 2. Hist. ejusd.
monast. pag. 542. col. 1 : Qui contrarium fecerit,... solvat qualibet vice Aquilam unam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aquila Galeæ, Contabulatio triremis. Acta S. Francisci de Paula tom. 1. Aprilis pag. 181. A :
In eo Sermone B. P. Franciscus protulit caput e camera et conscendit Aquilam sive contabulationem galeæ, et interrogavit qui essent sermones eorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
AquilaPhilosophorum est Mercurius metallorum, Rocho le Baillif in Dictionario Spagyrico.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aquila, Spagyricorum est sal armoniacum et aliquando mercurius præcipitatus, eidem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aquilarius Canonicus, Canonicus hebdomadarius sic dictus in quibusdam Ecclesiis, quod ejus nomen in
Aquilæ rostro appendatur. Jus habere consuevit nominandi seu præsentandi ad
beneficia per suam hebdomadam vacantia.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aquilatus, Decoratus figuris aquilam repræsentantibus. Exempla vide in Basiliscus et Orthoplumus.