« Aquilinus color » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 348a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AQUILINUS
AQUILINUS Color. Joannes Diac. de Vita Gregorii Magni lib. 4. cap. 84 :
Mento a confinio maxillarum decibiliter prominente, Colore Aquilino et livido, nondum, sicut postea ei contigit, cardiaco.Est igitur color Aquilinus idem, qui lividus nec forte alius ab Aquilo colore, qui Festo
fuscus et subniger est, a quo, inquit,
Aquila dicta videtur. Gloss. Lat. Græc.
Aquilum. μέλαν. Plautus :
Aquilo est corpore, statura haud magna.Quod si ab aquila aquilinus color dictus est, fulvus intelligi potest : nam et Claudianus fulvum Jovis armigerum dixit. Le Roman d'Auberi MS. :
Forqueres point le destrier Aquilant.
◊ Quidam Codd. MSS. Joannis Diaconi habent hoc loco :
Aquilino et vivido.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Hadrianus
Valesius uti refertur in libro cui titulus Valesiana putat, et merito quidem, ut
nobis videtur, Cangium deceptum fuisse mala interpunctione loci ex Joanne Diac. laudati,
sicque censet hunc locum esse restituendum : Colore aquilino, et, hoc est, Gregorius adhuc juvenis et integra valetudine fuscus erat et subniger ; (hæc est enim vera notio vocis Aquilinus) sed lividus demum evasit, postquam Cardiacus factus est, seu stomacho laborare cœpit. Vide notam Benedictinorum in hunc locum Vitæ S. Greg. inter ejusdem opera. Vide Forcellin. et Interpretes Festi in voce Aquilus.(vel potius at)livido nondum, sicut et postea contigit cardiaco