solr : ARANGIA, Glossarium mediae et infimae latinitatis, Du Cange et al.
« »
 
[]« Arangia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 351a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARANGIA
ARANGIA, Ital. Arancio, Kiliano Aranje-appel, Gall. Orange, malum citrinum, quod Scholiastæ Nicandri νεράντζιον. Myrepso, νεράντζια, arbor, quæ mala fert aurea. Matth. Silvaticus :
Pomum Arantiæ, id est, citrangulum, vel citromelum.
Hugo Falcandus :
Videas ibi et lamias acetositate sua condiendis cibis idoneas, et Arangias acetoso nihilominus humore plenas interius, quæ magis pulcritudine sua visum oblectant, quam ad illud utiles videantur.
Computus ann. 1333. et seqq. in Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 276 :
Apud Scaulum in primo jardeno ubi Dominus accepit fructus Arangiarum et limum cellorum, pro ipsis fructibus et uno pannario taren. 1.
Vide Salmasium ad Solinum pag. 955. et Acripomum.