« »
 
[]« Aranscarti » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 351a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARANSCARTI
ARANSCARTI. Lex Bajuvar. tit. 12. cap. 8 :
Si quis messes alterius initiaverit maleficis artibus, quod Aranscarti dicunt.
Ubi Lindenbrogius : Aran spica est frumenti, sive arista, et cart, læsio, sive fissura, unde et lidiscarti, orscrati, etc. de quibus suis locis. Est igitur Aranscarti, maleficium sortilegorum, quo aristas sive spicas inanes ac vacuas faciunt, non vero auris abscissio, uti vult Vossius. Vide Grimm. Mythol. German. pag. 268.