« »
 
[]« Aratraib » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 353a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARATRAIB
ARATRAIB, Aritraib. Lex Longobard. lib. 1. tit. 19. cap. 25. :
Si casam, ubi viri habitant disturbaverit, componat, sicut in hoc Edicto legitur, Aratraib, id est, sibi tertiam.
Ubi Edictum Rotharis, Regis Longobard. tit 105. § 28. habet havit rabid. Murator. 382. ubi aratraib. Glossar. Longob. in cod. Cavensi legum Longob. : Aritraibus, id est solidos nungentos. An etymi ratione separandum arat sive arit et raib ? Ita efficeretur domus spoliatio ; ard enim Saxonibus habitatio et robh, spoliatio. Vide Schmelleri Glossarium. Papias : Aritraib, id est, sibi tertiam in Lege. Ita in 2. MS. Editus vero :
Aritraib, id est, 5. tertia in Lege.
Ugutio : Aratrapap, id est, dominicum * sequitur. Aradradit, id est, cum justitia, i. consolidus. Sic in MSS. In Cod. Navarræo : Aradradip, cum justitia, i. solidus. Vocabularium Goticum a Grotio collectum apud Murat. tom. 1. part. 1. pag. 370 : Aratreit, Har-treit, Pars tertia, male Aratreib ; In MS. Hariraib ; sed scribendum Haritrait. Aratraib vox nihili est, verba sunt Schilteri, et lectio plane corrupta, nec a Papia intellecta. Res ipsa, quam intendit Rotharis rex extat in principio hujus ipsius tituli, (Roth. 146.) ibi :
Si quis casam alienam hasto animo (voluntarie) incenderit, in triplum eam, quod est tertia æstimatione pretii.... restauret, et
hoc est quod adjecta interpretatio vult, i. e. sibi tertiam, puta æstimationem. Legendum enim Warit trait, æstimationem tertiam ; nam Warit, Germ. Wærth, æstimatio est, trait, Germ. dritt, tertia. adel.