« »
 
[]« 1 aratrum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 353a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARATRUM1
1. ARATRUM, Idem quod Carrucata terræ quantum terræ uno aratro arari potest. Helmodus lib. 1. cap. 12 :
Dabatur autem Pontifici annuum de omni Wagirorum... terra, tributum, quod scilicet pro decima imputabatur de quolibet Aratro mensura grani, et 4. resticuli lini, et 12. nummi puri argenti... Slavicum vero Aratrum, par boum aut unus conficit[] equus.
Adde cap. 14. Idem cap. 88 :
Porro Slavicum Aratrum perficitur duobus bobus et totidem equis.
Vita B. Mariani Abbatis Ratisp. cap. 4. n. 20.
Vineas 2. ac 7. Aratra in Austria Deo et B. Jacobo destinavit
. Occurrit ibi non semel, et cap. 5. et 6. Will. Thorn. in Chron. ann. 616 :
Hoc manerium est 30. Aratorum.
Et ann. 687 :
Idem Rex dedit eidem Abbatissæ terram duorum Aratrorum, etc.
Passim apud hunc Scriptorem. Vulgo dicimus :
Une ferme, ou une terre d'une ou de deux charruës, ou plus.
Vide Miræi Opera diplom. edit. 1723. tom. 2. pag. 1189. col. 1.
P. Carpentier, 1766.
Charta Phil. Pulcr. ann. 1307. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 197. v°. col. 2 :
Concedimus quod... habeant... quindecim modios et octo sextaria avenæ... super Aratro seu sus la charrue de Triel.
P. Carpentier, 1766.
Ad Aratrum reducere, Ad solum diruere, evertere, Gall. Passer à la charrue. Arestum ann. 1390. 27. Aug. in vol. 8. arest. parlam. Paris :
Petebat procurator noster dictam villam Novi Castri ad Aratrum reduci.
Aratrum Circumducere, in Lege Bajuvar. tit. 17. § 2.