« Arbegiatgii » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 354a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ARBEGIATGII
ARBEGIATGII, Videntur esse habitatores prædiorum seu pagorum, qui pendebant a dominis ut
servi, vel saltem alia ratione dominis obnoxii. Iidem qui apud nos Hospites seu
Mansionarii dicti sunt, ii scilicet qui domos incolunt sub annuo censu unde a
voce Arberga vel Alberga ita appellatos censeo.
Tabularium S. Cypriani Pictav. fol. 116 :
Concesserunt Monachis S. Cypriani quidquid in terra de Convol illorum erat præter medietatem terragii ; sed Arbegiatgios haberent liberos et quietos ab omni consuetudine, et quidquid ex eorum casatis potuissent adquirere.In eodem Tabulario habetur Charta Arnaldi Abbatis S. Severini, qua tanquam dominus feudi prædictam donationem confirmat his verbis :
Concessit... quidquid ad eos pertinebat in terra de Convol... habitationum et habitatorum libertatem et quiptanciam... habitatores ergo terræ proprii illorum erunt, omnesque consuetudines et reditus extra medietatem terragii, etc.